Capitulum I

Versus 1. «In principio fecit Deus caelum et terram». Plerique existimant, sicut in Altercatione quoque lasonis et Papisci scriptum est, et Tertullianus in libro contra Praxeam disputat: necnon Hilarius in expositione cuiusdam Psalmi affirmat, in Hebraeo haberï «In filio fecit Deus caelum et terram»: quod falsum esse, ipsius rei veritas comprobat. Nam et Septuaginta Interpretes, et Symmachus, et Theodotion, «in principio», transtulerunt. Et in Hebraeo scriptum est, bresith, quod Aquila interpretatur, «in capitulo»: et non baben, quod appellatur, «in filio». Magis itaque secundum sensum quam secundum verbi translationem de Christo accipi potest: qui tam in ipsa fronte Geneseos, quae caput liborum omnium est, quam etiam in principio Joannis Evangelistae, caeli et terrae conditor approbatur. Unde et in Psalterio (Ps. XXXIX, 8) de seipso ait: «In capitulo libri scriptum est de me», id est, in principio Geneseos. Et in Evangeliö «Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil» (Joan. 1, 3). Sed et hoc sciendum, quod apud Hebraeos liber hic bresith vocatur: hanc habentes consuetudinem, ut voluminibus ex principiis eorum nomina imponant.

Versus 2. «Et Spiritus Dei ferebatur super aquas». Pro eo quod in nostris codicibus scriptum est, ferebatur, in Hebraeo habet merefeth, quod nos appellare possumus, «incubatat», sive «confovebat», in similitudinem volucris, ova calore animantis. Ex quo intelligimus, non de spiritu mundi dici, ut nonnuli arbitrantur, sed de Spiritu Sancto, qui et ipse vivificator omnium a principio dicitur. Si autem vivificator, consequenter et conditor. Quod si conditor, et Deus. «Emitte enim, ait, Spiritum tuum, et creabuntur» (Ps. CIII, 30).

Versus 10. «Et congregationes aquarum vocavit maria». Notandum quod omnis congregatio aquarum, sive salsae sint, sive dulces, juxta idioma linguae Hebraicae, maria nuncupentur. Frustra igitur Porphyrius, Evangelistas ad faciendum ignorantibus, Evangelistas miraculum, eo quod Dominus super mare ambulaverit, pro lacu Genezareth, mare appellasse calumniatur, cum omnis lacus et aquarum congregatio maria nuncupentur.

Capitulum II

Versus 2. «Et consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit». Pro die sexto, in Hebraeo habet diem septimum. Arctabimus igitur Judaeos, qui de otio sabati gloriantur, quod jam tunc in principio sabbatum dissolutum sit, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo, et benedicens ipsi dieï quia in illo universa compleverit.

Versus 8. «Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden, contra orientem». Pro paradiso, in Hebraeo hortum habet, id est, gan Porro eden «deliciae» interpretantur. Pro quo Symmachus transtulit «paradisum florentem». Necnon quod sequitur, «contra orientem», in Hebraeo mecedem scribitur, quod Aquila posuit ἀπὸ ἀρχῆϛ: et nos, «ab exordio», possumus dicere. Symmachus vero, ἐν πρώτηϛ, et Theodotion, ἐν πρώτοιϛ, quod et ipsum non «orientem», sed «principium» significat. Ex quo manifestissime comprobatur, quod priusquam caelum et terram Deus faceret, paradisum ante condiderat, sicut et legitur in Hebraeö «Plantaverat autem Dominus Deus paradisum in Eden, a principio».

Versus 11. "Nomen uni Phison". Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant.

Versus 12. «Ubi (Al. ibi) est carbunculus et lapis prasinus». Pro carbunculo et lapide prasino, bdellion et onycha alii transtulerunt.

Versus 15. «Et sumpsit Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis». Pro voluptate, in Hebraeo habet eden. Ipsi igitur nunc Septuaginta eden interpretati sunt voluptatem. Symmachus vero qui florentem paulo ante paradisum transtulerat, hic posuit ἐν τῷ παραδείστῆϛ ἀκτῆϛ, quod et ipsum amoenitatem et delicias sonat.

Versus 17. «In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris». Melius interpretatus est Symmachus dicens, mortalis eris.

Versus 21. «Et misit Dominus Deus ecstasim super Adam». Pro ecstasi, id est, mentis excessu, in Hebraeo habetur thardema, quod Aquila καταφοράν, Symmachus κάρον, id est, gravem et profundum soporem interpretati sunt. Denique sequitur: «Et dormivit». Idipsum verbum et in Jonae (1,5) stertentis somno positum est.

Versus 23. «Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne meä haec vocabitur mulier, quoniam ex viro sumpta est». Non videtur in Graeco et in Latino sonare, cur mulier appelletur, quia ex viro sumpta sit: sed etymologia in Hebraeo sermone servatur. Vir quippe vocatur is, et mulier issa. Recte igitur ab is, appellata est mulier issa. Unde et Symmachus pulchre etymologiam etiam in Graeco voluit custodire, dicens: «Haec vocabitur ἀνδρὶϛ ὅτι ἀπὸ ἀνδρὸς ἐλήμφθη», quod nos Latine possumus dicerë «Haec vocabitur virago, quia ex viro sumpta est». Porro Theodotio aliam etymologiam suspicatus est, dicens: «Haec vocabitur assumptiö quia ex viro sumpta est». Potest quippe issa secundum varietatem accentus et assumptio intelligi.

Capitulum III

Versus 1. «Serpens autem erat sapientior cuntis bestiis super terram». Pro sapiente in Hebraeo habetur arom, quod Aquila et Theodotion panourgon interpretati sunt: hoc est, nequam et versipellem. Magis itaque ex hoc verbo calliditas et versutia, quam sapientia demonstratur.

Versus 8. «Et audierunt vocem Domini Dei ambulantis in paradiso ad vesperam». In plerisque codicibus ad vesperam, post meridiem habet: quia τὸ δειλινόν. Graecum sermonem ad verbum transferre non possumus: pro quo in Hebraeo scriptum est, larue aiom, quod Aquila interpretatus est ἐν τῷ ἀνέμτῆς ἡμέρας, id est, in vento diei. Symmachus vero διὰ πνεύματοϛ μέρας, id est, per spiritum diei. Porro Theodotion manifestius ἐν τῷ πνεύματι πρὸϛ κατάψυξιν τῆϛ μέρας, ut meridiano calore transacto, refrigerium aurae spirantis ostenderet.

Versus 14. «Super pectus tuum, et ventrem tuum ambulabis». Ventrem Septuaginta interpretes addiderunt: caeterum in Hebraeo pectus tantum habet: ut calliditatem et versutias cogitationum ejus aperiret: quod omnes gressus ejus nequitiae essent, et fraudes. Sed et id quod sequitur: «Terram manducabis». Pro terra aphar scriptum est, quod nos favillam et pulverem possumus dicere.

Versus 15. «Ipse servabit caput tuum, et tu servabis ejus calcaneum». Melius habet in Hebraeö «Ipse conteret caput tuum, et tu conteres ejus calcaneum», quia et nostri gressus praepediuntur a colubrö et Dominus conteret Satanam sub pedibus nostris velociter.

Versus 16. «Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos». Pro tristitia et gemitu, in Hebraeo dolores et conceptus habet. «Et ad virum conversio tua». Pro conversione Aquila, societatem: Symmachus, appetitum vel impetum transtulerunt.

Versus 17. «Maledicta terra in operibus tuis». Opera hic non ruris colendi, ut plerique putant, sed peccata significantur: ut in Hebraeo habetur. Et Aquila non discordat, dicens: «Maledicta humus propter te». Et Theodotion: «Maledicta adama in Transgressione tua».

Versus 20. «Et vocavit Adam nomen uxoris suae, vitam, quia ipsa est mater omnium viventium». Quare Eva, id est vita sit appellata, demonstrat, eo quod sit mater omnium viventium. Eva quippe transfertur in vitam.

Versus 24. «Et ejecit Adam, et habitare fecit contra paradisum voluptatis. Et statuit Cherubim et flammeam romphaeam, quae vertitur ad custodiendam viam ligni vitae». Alius multo sensus est it Hebraeo quam hic intelligitur. Ait enim: «Et ejecit Adam, – haud dubium quin Dominus. – Et habitare fecit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, qui verteretur, et custodiret viam ligni vitae». Non quod ipsum Adam, quem ejecerat Deus, habitare fecerit contra paradisum voluptatis; sed quod illo ejecto ante fores paradisi Cherubim, et flammeum gladium posuerit ad custodiendum paradisi vestibulum, ne quis posset intrare.

Capitulum IV

Versus 1. «Et concepit et peperit Cain, et dixit, acquisivi sive possedi hominem per Deum». Cain, acquisitio, sive possessio interpretatur, id est κτῆσιϛ, unde et etymologiam ipsius exprimens ait, canithi, id est, possedi hominem per Deum.

Versus 4 – 5. «Et respexit Deus super Abel, et super munera ejus: super Cain autem et super sacrificia ejus non respexit, et contristatus est Cain valde». Unde scire poterat Cain, quod fratris munera suscepisset Deus, et sua repudiasset: nisi illa interpretatio vera est, quam Theodotion posuit. «Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus: super Cain vero, et super sacrificium ejus non inflammavit». Ignem autem ad sacrificium devorandum solitum venire de caelö et in dedicatione templi sub Salomone legimus, et quando Elias in monte Carmelo construxit altare (II Par. VII, 1; III Reg. XVIII, 38).

Versus 6 et 7. «Et dixit Dominus ad Cain: Quare concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, non recte autem dividas, pecasti? Quiesce, ad te conversio ejus, et tu dominaberis ejus». Necessitate compellimur in singulis diutius immorari. Siquidem et nunc multo alius in Hebraeo, quam in Septuaginta translatoribus, sensus est: Ait enim Dominus ad Cain: «Quare irasceris, et quare concidit vultus tuus? Nonne si bene egeris, dimittetur tibi, et si non bene egeris, ante fores peccatum tuum sedebit? et ad te societas ejus: sed tu magis dominare ejus». Quod autem dicit, hoc est: «Quare irasceris, et invidiae in fratrem livore cruciatus, vultum dimittetur tibi omne delictum tuum»; sive ut Theodotion ait, «acceptabile erit», id est, «munus tuum suscipiam, ut suscepi fratris tui? Quod si male egeris: illico peccatum ante vestibulum tuum sedebit, et tali janitore comitaberis. Verum quia liberi arbitrii es: moneo ut non tibi peccatum, sed tu peccato domineris». Quod autem in Septuaginta interpretibus fecit errorem, illud est: quia peccatum, id est, attath in Hebraeo generis masculini est, in Graeco feminini. Et qui interpretati sunt, masculino illud (ut erat in Hebraeo) genere transtulerunt.

Versus 8. «Et dixit Cain ad Abel Fratrem suum». Subauditur ea, quae locutus est Dominus. Superfluum ergo est, quod in Samaritanorum et nostro volumine reperitur: «Transeamus in campum».

Versus 15. «Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet». Pro septem vindictis, Aquila septempliciter interpretatus est. Symmachus, septimum. Theodotio, per hebdomadem. Super quo capitulo exstat Epistola nostra ad episcopum Damasum.

Versus 16. «Et habitavit in terra Naid». Quod Septuaginta Naid transtulerunt, in Hebraeo Nod dicitur: et interpretatur σαλευόμενοϛ, id est, instabilis et fluctuans, ac sedis incertae. Non est igitur terra Naid, ut vulgus nostrorum putat: sed expletur sententia Dei, quod huc atque illuc vagus et profugus oberravit.

Versus 25. «Et vocavit nomen ejus Seth. Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain». Seth proprie θέσιϛ, id est, positio dicitur. Quia igitur posuerat eum Deus pro Abel, propterea Seth, id est, positio appellatur. Denique Aquilä «Et vocavit, inquit, nomen ejus Seth, dicens: Quia posuit mihi Deus semen alterum».

Versus 26. «Et vocavit nomen ejus Enos: hic speravit invocare nomen Domini Dei». Quomodo Adam homo interpretatur: ita et Enos juxta Hebraeae linguae varietatem, homo vel vir dicitur. Et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, de eo scriptum est, Tunc initium fuit invocandi nomen Dominï licet plerique Hebraeorum aliud arbitrentur, quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sint idola.

Capitulum V

Versus 2. «Virum et mulierem fecit eos, et benedixit eos, et vocavit nomen eorum Adam, id est, homo». Hominis autem nomen, tam viro quam feminae convenit.

Versus 3. «Vixit autem Adam ducentos et triginta annos, et genuit ad imaginem et similitudinem suam, et vocavit nomen ejus Seth». Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus, ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur: in Hebraeo habeat centum annos, et reliquos qui sequuntur.

Versus 4. «Fuerunt autem dies Adam, postquam genuit Seth, septingenti anni». Quia in ducentis erraverat, consequenter hic posuit septingentos, cum im Hebraeo hic habeatur octingentos, et supra centum.

Versus 25. «Et vixit Mathusala annis centum sexaginta septem, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, annos octingentos duos, et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Mathualae, quos vixit, anni nongenti sexagintanovem, et mortuus est». Famosa quaestio, et disputatione omnium Ecclesiarum ventilata, quod juxta diligentem supputationem, quatuordecim annos post diluvium Mathusala vixisse referatur. Etenim cum esset Mathusala annorum centum sexaginta septem, genuit Lamech. Rursum Lamech, cum esset annorum centum octoginta octo, genuit Noe. Et fiunt simul usque ad diem nativitatis Noe, anni vitae Mathusalae, trecenti quinquaginta quinque. Sexcentesimo autem anno vitae Noe, Diluvium factum est. Ac per hoc, habita supputatione per partes, nongentesimo quinquagesimo quinto anno Mathusalae, diluvium fuisse convincitur. Сum autem supra nongentis sexaginta novem annis vixisse sit dictus, nulli dubium est quatuordecim eum annos vixisse post diluvium. Et quomodo verum est, quod octo tantum animae in arca salvae factae sunt? Restat ergo, ut quomodo in plerisque, ita et in hoc sit error in numero. Siquidem et in Hebraeis et Samaritanorum libris, ita scriptum reperï «Et vixit Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Mathusalae, anni nongenti sexagintanovem, et mortuus est. Et vixit Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit Noe». A die ergo nativitatis Mathusalae, usque ad diem ortus Noe, sunt anni trecenti sexaginta novem: his adde sexcentos annos Noë quia in sexcentesimo vitae ejus anno factum est diluvium: atque ita fit, ut nongentesimo sexagesimo nono vitae suae Mathusala mortuus sit, eo anno, quo coepit esse diluvium.

Versus 29. «Et vocavit nomen ejus Noe, dicens: Iste requiescere nos faciet ab operibus nostris». Noe, requies interpretatur. Ab eo igitur, quod sub illo omnia retro opera quieverunt per diluvium, appellatus est requies.

Capitulum VI

Versus 2. «Videntes autem filii Dei filias hominum, quia bonae sunt». Verbum Hebraicum Eloim, communis est numerï et Deus quippe et dii similiter appellantur: propter quod Aquila plurali numero, filios deorum ausus est dicerë Deos intelligens, Sanctos, sive Angelos. «Deus enim stetit in synagoga deorum: in medio autem deos dijudicat» (Ps. LXXXI, 1). Unde et Symmachus istiusmodi sensum sequens, ait: «Videntes filii potentium filias hominum», et reliqua.

Versus 3. «Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quia carnes sunt». In Hebraeo scriptum est: «Non judicabit spiritus meus homines istos in sempiternum, quia caro sunt»; hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos ad aeternos servabo cruciatus: sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam Dei sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitatur. Unde et iratus Deus loquitur ad quosdam: «Non visitabo filias eorum, cum fuerint fornicatae, et sponsas eorum, cum adulteraverint» (Osee IV, 14). Et in alio locö «Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: verumtamen misericordiam meam non auferam ab eis» (Ps. LXXXVIII, 33).

Porro ne videretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum poenitentiae non dedisset, adjecit: «Sed erunt dies eorum centum viginti anni», hoc est, habebunt centum viginti annos ad agendam poenitentiam. Non igitur humana vita, ut multi errant, in centum viginti annos contracta est: sed generationi illi, centum viginti anni ad poenitentiam dati sunt. Siquidem invenimus, quod post diluvium Abraham vixerit annos centum septuaginta quinque, et caeteri amplius ducentis et trecentis annis. Quia vero poenitentiam agere contempserunt, noluit Deus tempus exspectare decretum: sed viginti annorum spatiis amputatis, induxit diluvium anno centesimo agendae poenitentiae destinato.

Versus 4. «Gigantes autem erant super terram in diebus illis, et post haec quomodo ingrediebantur filii Dei ad filias hominum, et generabant eis. Illi erant gigantes a saeculo homines nominati». In Hebraeo ita habet: «Cadentes erant in terra in diebus illis, id est, Annaphilim. Et post haec ut ingrediebantur filii deorum ad filias hominum, et generabant eis: hi erant fortes a principio viri nominati». Pro cadentibus, sive gigantibus, violentos interpretatus est Symmachus. Et angelis autem et sanctorum liberis convenit nomen cadentium.

Versus 9. «Noe vir justus atque perfectus in generatione sua, Deo placuit». Signanter ait, in generatione suä ut ostenderet non juxta justitiam consummatam: sed juxta generationis suae justitiam fuisse cum justum. Et hoc est quod in Hebraeo dicitur: «Noe vir justus, perfectus erat in generationibus suis: cum Deo ambulabat Noe», hoc est Illius vestigia sequebatur.

Versus 14. «Fac tibi arcam de lignis quadratis». Pro quadratis lignis, bituminata legimus in Hebraeo.

Versus 16. «Colligens, facies arcam, et in cubito consummabis eam desuper». Pro eo quod est, colligens facies arcam, in Hebraeo habet, meridianum facies arcae, quod manifestius interpretatus est Symmachus, dicens, διαφανέϛ, hoc est, dilucidum facies arcae, volens fenestram intelligi.

Capitulum VIII

Versus 1 – 3. «Et quievit aqua, et revelati sunt fontes abyssi, et cataractae caeli». Pro revelatis fontibus, clausos et obturatos, omnes interpretes transtulerunt. Et pro eo quod sequitur: «Cessavit aqua super terram», et reliqua, scriptum est: «Et reversae sunt aquae de terra, euntes et redeuntes» (Eccles. I, 7). Nota secundum Ecclesiasten, quod omnes aquae atque torrentes, per occultas venas ad matricem abyssi revertantur.

Versus 6 et 7. «Post quadraginta dies aperuit Noe ostium arcae quod fecit, et emisit corvum, et egressus non rediit ad eum, donec siccarentur aquae de terra». Pro ostio, fenestra scripta est in Hebraeo. Et de corvo aliter dicitur: «Emisit corvum et egressus est, exiens et revertens donec siccarentur aquae de terra».

Capitulum IX

Versus 18.«Et erant filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Japheth». Frequenter Septuaginta Interpretes non valentes heth litteram, quae duplicem aspirationem sonat, in Graecum sermonem vertere, chi Graecam litteram addiderunt: ut nos docerent in istiusmodi vocabulis aspirare deberë unde et in praesenti loco, Cham transtulerunt, pro eo quod est Ham, a quo et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Ham dicitur.

Versus 27. «Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem». De Sem, Hebraei; de Japheth, populus gentium nascitur. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quae Iapheth dicitur, latitudo nomen accepit. Quod autem ait: «Et habitet in tabernaculis Sem», de nobis prophetatur, qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Israele, versamur.

Versus 29. «Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni». Ecce post diluvium trecentis quinquaginta annis vixit Noe. Ex quo perspicuum est, centum viginti annos generationi illi, ut supra diximus, ad poenitentiam datos, et non vitae mortalium constitutos.

Capitulum X

Versus 2. «Filii Japheth, Gomer, et Magog et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras». Japhet filio Noe, nati sunt septem filii, qui possederunt terram in Asia ab Amano et Tauro, Syriae Coeles et Ciliciae montibus, usque ad fluvium Tanain. In Europa vero usque ad Gadira, nomina locis et gentibus relinquentes: e quibus postea immutata sunt plurima, caetera permanent ut fuerunt. Sunt autem Gomer, Galataë Magog, Scythaë Madai, Medï Javan< Iones, qui et Graecï unde et mare lonium. Thubal Iberi, qui et Hispani, a quibus Celtiberi, licet quidam Italos suspieentur. Mosoch, Cappadoces: unde et urbs usque hodie apud eos Mazeca dicitur: (porro Septuaginta interpretes, Caphthorim Cappadoces arbitrantur Thiras, Thraces, quorum non satis immutatum vocabulum est. Scio quemdam Gog et Magog, tam de praesenti loco, quam de Ezechiel, ad Gotthorum nuper in terra nostra bacchantium historiam retulisse, quod utrum verum sit, proelii ipsius fine monstratur. Et certe Gotthos omnes retro eruditi, magis Getas, quam Gog et Magog appellare consueverunt. Hae itaque septem gentes, quas de Japheth venire stirpe memoravi, aquilonis partem inhabitant.

Versus 3. «Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma». Aschenez Graeci Reginos vocant: Riphath, Paphlagones, Thogarma, Phrygas.

Versus 4 et 5. «Filii Javan, Elisa, et Tharsis, Cethim et Dodanim. Ab his divisae sunt insulae nationum in terris suis. Vir secundum linquam suam et cognationem suam, et gentem suam». De Ionibus, id est, Graecis nascuntur Elisaei, qui vocantur Aeolides: unde et quinta lingua Graeciae Aeolis Appelantur, quam illi vocant πέμπτη διάλεκτοϛ. Tharsis Josephus Cilicas arbitratur, θῆτα aspirationis litteram vitiose a posteris in ταῦ dicens fuisse corruptam: unde et metropolis eorum civitas Tarsus appellatur, Paulo apostolo gloriosa. Cethim, sunt Citii, a quibus usque hodie quoque urbs Cypri Citium nominatur. Dodanim, Rhodiï ita enim Septuaginta Interpretes transtulerunt. Legamus Varronis de Antiquitatibus libros, et Sisinnii Capitonis, et Graecum Phlegonta, caeterosque eruditissimos viros: et videbimus omnes paene insulas, et totius orbis littora, terrasque mari vicinas, Graecis accolis occupatas: qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus, omnia maritima loca usque ad oceanum possedere Britannicum.

Versus 6. «Filii Cham, Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan». Chus usque hodie ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur: Mesraim, Aegyptus: Phuth, Libyes. A quo et Mauritaniae fluvius usque in praesens Phuth dicitur, omnisque circa eum regio Phutensis. Multi scriptores tam Graeci quam Latini, hujus rei testes sunt. Quare autem in una tantum climatis parte, antiquum Libyae nomen resederit, et reliqua terra vocata sit Africa, disserere non hujus loci nec temporis est. Porro Chanaan obtinuit terram, quam Judaei deinceps possederunt, ejectis Chananaeis.

Versus 7. «Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca». Saba a quo Sabaei, de quibus Vergilius:

Solis est thurea virga Sabaeis.

Et alibi,

Centumque Sabaeo

Thure calent arae.

Evila, Getuli, in parte remotioris Africae eremo cohaerentes. Sabatha, a quo Sabatheni, qui nunc Astabari nominantur. Regma vero et Sabathaca paulatim antiqua vocabula perdidere, et quae nunc pro veteribus habeant, ignoratur.

Versus 7b. «Filii Regma, Saba et Dadan». Hic Saba per sin litteram scribitur, supra vero per samech, a quo diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur vero nunc Saba, Arabia, nam in septuagesimo primo psalmo, ubi nos habemus: «Reges Arabum et Saba munera offerent»; in Hebraeo scriptum est: «Reges Saba, et Saba»: primum nomen per sin, secundum per samech. Dadan gens est Aethiopiae in occidentali plaga.

Versus 8 et 10. «Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra». Et post paululum: «Et fuit, inquit, caput regni ipsius Bebel et Arach, et Achad, et Chalanne in terra Sennaar». Nemrod, filius Chus, arripuit insuetam primus in populo tyrannidem, regnavitque in Babylone, quae ab eo, quod ibi confusae sunt linguae turrim aedificantum, Babel appellata est. Babel enim interpretatur confusio. Regnavit autem et in Arach, hoc est, in Edissa, et in Achad, quae nunc dicitur Nisibis: et in Chalanne, quae postea verso nomine a Seleuco rege est dicta Seleucia, vel certe quae nunc Κτησιφῶν appellatur.

Versus 11. «De terra illa exiit Assur, et aedificavit Ninivem, et Robooth civitatem». De terra hac Assyriorum pullulavit imperium, qui ex nomine Nini Beli filii, Ninum condiderunt, urbem magnam, quam Hebraei appellant Ninevem. Ad cujus vel ruinam vel poenitentiam, tota Jonae pertinet prophetia. Quod autem ait: «Ninivem et Rooboth civitatem», non putemus duas esse urbes: sed quia Rooboth plateae interpretantur, ita legendum est: «Et aedificavit Niniven, et plateas civitatis».

Versus 13 et seqq. «Et Mesraim genuit Ludum, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, et Phetrosim, et Chasloim, e quibus egressi sunt Philistiim et Caphthorim». Exceptis Laabim, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutaei vocabantur: et Chasloim, qui deinceps Philistiim appellati sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus, caeterae sex gentes ignotae nobis sunt, quia bello Aethiopico subversae, usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti.

Versus 15. «Et Chanaan genuit Sidona primogenitum suum, et Chettaeum, et Jebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Aracaeum, et Sinaeum, et Aradium, et Samaraeum, et Amathaeum». De Chanaan primus natus est Sidon, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Deinde Aracaeus, qui Arcas condidit, oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm. A quo haud procul alia civitas fuit nomine Sini quae postea vario eventu subversa bellorum, nomen tantummodo loco pristinum reservavit. Aradii sunt, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phoenicis littore separatam. Samaraei; quibus Emessa nobilis Syriae Coeles civitas. Amath usque ad nostrum tempus, tam a Syris quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur. Hanc Macedones, qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt Epiphaniam nuncupaverunt. Non nulli Antiochiam ita appellatam putant. Alii licet non vere, tamrn opinionem suam quasi verisimili vocabulo consolantes, Emas primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appelari putant: et eamdem esse quae apud veteres dicta sit Emath.

Versus 19. «Et fuit terminus Chananaeorum a Sidone, donec venias in Gerara usque ad Gazam pergentibus Sodomam, et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque ad Lise». Quia caeterae civitates, Sidon videlicet et Gerara, et Sodoma, et Gomorrha, et Adama, et Seboim notae sunt omnibus, hoc tantum annotandum videtur, quod Lise ipsa sit, quae nunc Callirhoe dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes in mare Mortuum defluunt.

Versus 22. «Filii Sem, Elam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram». Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae usque ad Indicum Oceanum tenent. Est autem Elam, a quo Elamitae principes Persidis. De Assur ante jam dictum est, quod Ninum urbem condiderit. Arphaxad a quo Chaldaeï Lud a quo Lydiï Aram a quo Syri, quorum metropolis est Damascus.

Versus 23. «Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes». Us Trachonitidis et Damasci conditor, inter Palaestinam et Coelen Syriam tenuit principatum: a quo Septuaginta Interpretes in libro Job, ubi in Hebraeo scribitur, terra Us, regionem Ausitidem, quasi Usitidem, transtulerunt. Ul, a quo Armeniï Gether, a quo Acarnanii, sive Carii. Porro Mes, pro quo Septuaginta Interpretes Mosoch dixerunt, nunc vocantur Maeones.

Versus 24 et seq. «Arphaxad genuit Sela, et Sela genuit Heber. Ex Heber nati sunt duo filiï nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra, et nomen fratris ejus Jectan». Heber, a quo Hebraei, vaticinio quodam filio suo Phaleg nomen imposuit, qui interpretatur divisio, ab eo quod in diebus ejus linguae in Babylone divisae sunt.

Versus 26 et seqq. «Jectan genuit Helmodad, et Saleph, et Asermoth, et Jare, et Aduram, et Uzal, et Decla, Ebal, Abimael, Seba, Ophir, Evila, et Jobab». Tredecim harum gentium posteriora nomina invenire non potui; sed usque in praesens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur, ut primum, vel quae immutata sunt, ignorantur. Possederunt autem a Cophene fluvio, omnem Indiae regionem, quae vocantur Hieria.

Capitulum XI

Versus 28. «Et mortuus est Aran ante patrem suum in terra, qua natus est in regione Chaldaeorum». Pro eo, quod legimus, in regione Chaldaeorum, in Hebraeo habetur, in ur chesdim, id est in igne Chaldaeorum. Tradunt autem Hebraei ex hac occasione, istiusmodi fabulam: Quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, quem Chaldaei colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne profugerit: quod in sequentibus scribitur, egressum esse Tharam cum sobole sua de regione Chaldaeorum: pro quo in Hebraeo habetur, de incendio Chaldaeorum. Et hoc esse quod nunc dicitur: «Mortuus est Aran ante conspectum Thare patris sui in terra nativitatis suae, in igne Chaldaeorum», quod videlicet ignem nolens adorare, igne consumptus sit. Loquitur autem postea Dominus ad Abraham: «Ego sum qui eduxi te de igne Chaldaeorum».

Versus 29. «Et sumpserunt Abram et Nachor sibi uxores. Nomen uxoris Abram, Saraï et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran. Pater autem Melchae, ipse est pater Jescae». Aran filius Thare, frater Abraham et Nachor, duas filias genuit, Melcham, et Sarai cognomento Jescan, δυώνυμον. E quibus Melcham accepit uxorem Nachor, et Sarai Abraham: necdum quippe inter patruos, et fratrum filias nuptiae fuerant lege prohibitae, quae in primis hominibus, etiam inter fratres et sorores initiae sunt.

Capitulum XII

Versus 4. «Erat autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra». Indissolubilis nascitur quaestiö si enim Thara pater Abrahae, cum adhuc esset in regione Chaldaea, septuaginta annorum, genuit Abram, et postea in Charra ducentesimo quinto aetatis suae anno mortuus est: quomodo nunc post mortem Thare, Abram exiens de Charra, septuaginta quinque annorum fuisse memoratur: cum a nativitate Abrae usque ad mortem patris ejus, centum triginta quinque fuisse anni doceantur. Vera est igitur illa Hebraeorum traditio, quam supra diximus, quod egressus sit Thara cum filiis suis de igne Chaldaeorum: et quod Abram Babylonio vallatus incendio, quia illud adorare nolebat, Dei sit auxilio liberatus; et ex illo tempore ei dies vitae, et tempus reputetur aetatis, ex quo confessus est Dominum, spernens idola Chaldaeorum. Potest autem fieri, ut quia Scriptura reliquit incertum, ante paucos annos Thara de Chaldaea profectus, venerit in Charran, quam mortem obierit. Vel certe statim post persecutionem in Charran venerit, et ibi diutius sit moratus. Si quis ergo huic expositioni contrarius est, quaeret aliam solutionem: et tunc recte ea, quae a nobis dicta sunt, improbabit.

Versus 9 et 10. «Et proficiscens Abram, abiit in desertum: et fames facta est super terram». Et in praesenti et in plurimis aliis locis, pro deserto, ad Austrum, scriptum est in Hebraeo. Hoc igitur notare debemus.

Versus 15 et 16. «Et viderunt eam principes Pharaonis, et laudaverunt eam apud Pharaonem, et introduxerunt eam in domum Pharaonis: et Abram benefecit propter eam: et fuerunt ei oves, et armenta, et asini, et servi, et ancillae, muli et cameli». Licet corpus sanctarum mulierum non vis maculet, sed voluntas: et excusari possit Sarai, quod famis tempore sola regis in peregrinis locis, marito connivente, resistere nequiverit; tamen potest et aliter foeda necessitas excusarï quod juxta librum Esther quaecumque mulierum placuisset regi apud veteres, sex mensibus in pigmentis variis erat, et curationibus feminarum, et tunc demum ingrediebatur ad regem. Atque ita potest fieri, ut Sarai postquam placuerat regi, dum per annum ejus ad regem praepararetur introitus, et Abrahae Pharao multa donaverit, et Pharao postea sit percussus a Domino, illa adhuc intacta ab ejus concubitu permanente.

Capitulum XIII

Versus 1 et seqq. «Et ascendit Abram ex Aegypto ipse et uxor ejus, et omnia quae illius erant: et Lot cum eo in desertum. Erat autem Abram dives valde in pecore, et argento, et aurö et abiit unde venit in desertum usque Bethel». Pulchre de Aegypto liberatus ascendisse dicitur. Sed occurrit huic sensui illud, quod sequitur: quomodo potuerit exiens de Aegypto fuisse dives valde? Quod solvitur illa Hebraica veritate, in qua scribitur: Abram gravis vehementer, hoc est, βαρύς σφόδρα: Aegypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitiae pecoris, auri, et argenti, tamen si Aegyptiae sunt, viro sancto graves sunt. Denique, non ut in Septuaginta legimus, Abiit unde venerat in desertum usque Bethel: sed sicut in Hebraeo scriptum est: Abiit itinere suo per Austrum usque Bethel. Idcirco profectus de Aegypto est, ut non desertum ingrederetur, quod cum Aegypto reliquerat: sed ut per Austrum, qui Aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi fuerat tabernaculum ejus in medio Bethel et Gai.

Versus 13. «Et viri Sodomorum mali et peccatores in conspectu Dei vehementer». Superflue hic in Septuaginta Interpretibus additum est, in conspectu Dei, siquidem Sodomorum coloni apud homines [Al. omnes], mali et peccatores erant. Ille autem dicitur in conspectu Dei peccator, qui potest apud homines justus videri, quomodo de Zacharia et Elizabeth in praeconio ponitur, quod fuerint justi ambo in conspectu Dei (Luc. 1, 6). Et in Psalterio dicitur. Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2).

Versus 14 et 15. «Leva oculos ruos, et vide a loco, in quo tu nunc es ad Aquilonem, et ad austrum, et ad orientem, et ad marë quia omnem terram, quam tu vides, tibi dabo eam et semini tuo». Quattuor climata mundi posuit, orientem et occidentem, septentrionem et meridianum. Quod autem in omnibus Scripturis legitur, hic semel dixisse sufficiat, mare semper pro occidente ponï ab eo quod Palaestinae regio ita sita sit, ut mare in occidentis plaga habeat.

Capitulum XIV

Versus 2 et 3. «Et rex Bale, haec est Segor. Omnes hi consenserunt apud vallem Salsam, hoc est, mare Salis». Bale lingua Hebraes, κατάποσις, id est, devoratio dicitur. Tradunt igitur Hebraei, hanc eamdem in alio Scripturarum loco Salisa nominarï dicique rursum, μόσχος τριετίζουσα, id est, vitulam conternantem, quod scilicet tertio motu terrae absorpta sit (1 Samuel IX, 4; Isai. XV, 5). Et ex eo tempore, quo Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim divino igne subversae sunt, illa parvula nuncupetur. Siquidem Segor transfertur in parvam, quae lingua Syra Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, sicut in hoc eodem libro scribitur, in qua fuerunt ante putei bituminis, post Dei iram, et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est: quod a Graecis λίμνη ὰσφαλτῖτις, id est, stagnum bituminis appellatur.

Versus 5. «Et condiderunt gigantes in Astaroth Carnaim, et gentes fortes simul cum eis: et Ominaeos in Save civitate, antequam Sodomam pervenirent». Quattuor reges profecti de Babylone, interfecerunt gigantes, hoc est raphaim, robustos quosque [Al. quoque] Arabiae, et Zozim, in Hom, et Emim in civitate Save, quae usque hodie sic vocatur. Zuzim autem et Emim, terribiles et horrendi interpretantur: pro quo Septuaginta, sensum magis quam verbum ex verbo transferentes, gentes fortissimas posuerunt. Porro bahem, pro quo dixerunt, ἅμα αὐτοῖς, hoc est cum eis, putaverunt scribi per he, ducti elementi similitudine, cum per heth scriptum sit. Bahem enim cum per tres litteras scribitur: si mediam he habet, interpretatur, in eis: si autem heth, ut in praesenti, locum significat, id est, in Hom.

Versus 7 – 8. «Et revertentes venerunt ad fontem judicii, haec est Cades». Per anticipationem dicitur, quod postea sic vocatum est. Significat autem locum apud Petram, qui fons judicii nominatur: quia ibi Deus populum judicavit. «Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et Amorrhaeorum sedentem in Asasonthamar». Hoc oppidum est, quod nunc vocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile. Porro Asasonthamar, in lingua nostra resonat, urbs Palmarum. Thamar quippe palma dicitur. Sciendum autem pro eo, quod post paululum sequitur: «Et direxerunt contra eos aciem ad bellum in valle Seddim: quod Aquila interpretatur τῶν περιπεδίνων, Theodotio, τῶν άλσῶν, amoena nemora significantes.

Versus 11. «Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum et Gomorrhae». Pro equitatu in Hebraeo habet rachus, id est substantiam.

Versus 13. «Et qui fugerat, nuntiavit Abram transitori. Ipse vero sedebat ad quercum Mambre Amorris fratris Eschol, et fratris Aunam, qui erant conjurati Abrahae». Pro eo, quod nos posuimus, transitori, in Hebraeo scriptum est ibri, hoc enim transitor exprimitur. Quod autem ait: apud quercum Mambre Amorris, melius in Hebraeo legimus, apud quercum Mambre Amorrhaei fratris Escol: et fratris non Aunam, ut Septuaginta transtulerunt, sed Aner: ut ostenderet Mambre et Escol, et Aner Amorrhaeos atque germanos, socios fuisse Abrahae.

Versus 14. «Et persecutus est eos usque Dan». Ad Phoenicis oppidum, quod nunc Paneas dicitur. Dan autem unus e fontibus est Jordanis. Nam et alter vocatur Jor, quod interpretatur ῤεῖτρον: id est, rivus. Duobus ergo fontibus, qui haud procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis deinceps appellatur.

Versus 18 et 19. «Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum, et ipse Sacerdos Dei excelsi, et benedixit ei». Quia semel opusculum nostrum, vel Quaes-tionum Hebraicarum, vel Traditionum congregatio est, propterea, quid Hebraei de hoc sentiant, inferamus. Aiunt hunc esse Sem filium Noë et supputantes annos vitae ipsius, ostendunt eum ad Isaac usque vixisse, omnesque primogenitos Noe donec sacerdotio fungeretur Aaron, fuisse pontifices. Porro Salem, rex Jerusalem dicitur, quae prius Salem appellabatur. Melchisedech autem beatus Apostolus ad Hebraeos (VII, 3), sine patre et matre commemorans, ad Christum refert, et per Christum ad gentium Ecclesiam. Omnis enim capitis gloria refertur ad membra, eo quod praeputium habens, Abrahae benedixerit circumciso, et in Abraham Levi, et per Levi Aaron: de quo postea sacerdotium. Ex quo colligi vult, sacerdotium Ecclesiae habentis praeputium, benedixisse circumciso sacerdotio Synagogae. Quod autem ait: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4): mysterium nostrum in verbo ordinis significatur: nequaquam per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vinö id est, corpore et sanguine Domini Jesu.

Capitulum XV

Versus 2 et 3. «Domine Deus, quid dabis mihi? Et ego vado sine liberis: et filius Masec vernaculae meae, hic Damascus Eliezer. Et dixit Abram: Ecce mihi non dedisti semen: et filius vernaculae meae heres meus erit». Ubi nos habemus, et filius Masec vernaculae meaë in Hebraeo scriptum est, uben mesech bethï quod Aquila transtulit, ὁ υἱὸς τοῦ ποτίζοντος οἰκίαν μου: id est, filius potum dantis domui meae. Theodotio vero, καὶ υἱὸϛ τοῦ ἐπὶ τῆς οἰκίας μου: id est, et filius ejus, qui super domum meam est. Quod autem dicit, hoc est: Ego sine liberis morior, et filius procuratoris mei, vel villici, qui universa dispensat et distribuit cibaria familiae meae, vocaturque Damascus Eliezer interpretatur, Deus meus adjutor. Ab hoc aiunt Damascum et conditam, et nuncupatam.

Versus 7. «Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum». Hoc est, quod paulo ante diximus in Hebraeo haberï qui eduxi te de ur chesdim, id est, de incendio Chaldaeorum.

Versus 10 et 11. «Et posuit ea contra faciem invicem: aves vero non divisit. Descenderunt autem volucres super cadavera et super divisiones eorum, et sedit cum eis Abram». Non pertinet ad praesens opusculum ejus expositio sacramenti. Hoc tantum dicimus, quia pro his, quae posuimus, in Hebraeo habet: Et descenderunt volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Illius enim merito saepe de angustiis libe-ratus est Israel.

Versus 12. «Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram». Pro ecstasi in Hebraeo thardema, id est, καταφορά, legitur, quam supra vertimus in soporem.

Versus 16. «Generatione autem quarta revertentur huc». Haud dubium quin hi, qui de semine fuerint Abrahae. Quaeritur quomodo in Exodo scriptum sit: Quinta autem generatione egressi sunt filii Israel de terra Aegypti (Exod. XIII, 18). Super quo capitulo parvum volumen edidimus.

Capitulum XVI

Versus 2. «Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam: ingredere ergo ad ancillam meam, ut habeam filios ex ea». Diligenter nota, quod procreatio filiorum, in Hebraeo aedificatio scripta est. Legitur enim ibï Ingredere ad ancillam meam, si quo modo aedificer ex ea. Et vide, ne forte hoc sit, quod in Exodo dicitur: Benedixit Deus obstetricibus, et aedificaverunt sibi domos (Exod. I, 20).

Versus 7. «Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur». Consequenter Aegyptia in via Sur, quae per eremum ducit ad Aegyptum, ire festinabat.

Versus 11. «Et vocavit nomen ejus Ismael; quia exaudivit Deus humilitatem meam». Ismael interpretatur, exauditio Dei.

Versus 12. «Hic erit rusticus homo. Manus ejus super omnes, et manus omnium fratrum suorum habitabit». Pro rustico in Hebraeo scriptum habet phara, quod interpretatur onager. Significat autem semen ejus habitaturum in eremo, id est, Sarracenos vagos, incertisque sedibus, qui universas gentes, quibus desertum ex latere jungitur incursant, et impugnantur ab omnibus.

Capitulum XVII

Versus 3 et seqq. «Et locutus est ei Dominus, dicens: Ecce testamentum meum tecum: et eris pater multitudinis gentium, et non vocabitur ultra nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraam, quia patrem multarum gentium posui te». Notandum quod ubicumque in Graeco, Testamentum legimus, ibi in Hebraeo sermone sit foedus, sive pactum, id est, berith. Dicunt autem Hebraei, quod ex nomine suo, Deus, quod apud illos Tetragrammum est, he litteram, Abraae et Sarae addiderit: dicebatur enim primum Abram, quod interpretatur, pater excelsus: et postea vocatus est Abraam, quod transfertur pater multarum: nam quod sequitur gentium, non habetur in nomine, sed subauditur. Nec mirandum, quare cum apud Graecos et nos A littera videatur additä nos he litteram Hebraeam additam dixerimus; idioma enim linquae illius est, per he quidem scribere, sed per a legerë sicut e contrario A litteram saepe per he pronuntiant.

Versus 15 et 16. «Et dixit Deus ad Abraam: Sarai uxorem tuam non vocabis eam Sarai, sed Sara erit nomen ejus». Errant qui putant primum Saram per unum R scriptam fuisse, et postea ei alterum R additum. Et quia R apud Graecos centenarius numerus est, multas super nomine ejus ineptias suspicantur: cum utique utcumque volunt ei vocabulum commutatum, non Graecam, sed Hebraeam debeat habere rationem, cum ipsum nomen Hebraicum sit. Nemo autem in altera lingua quempiam vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. Sarai igitur primum vocata est per sin, res, iod: sublato igitur iod, id est, I elemento, addita est he littera, quae per A legitur: et vocata est Sara. Causa autem ita nominis immutati, haec est, quod antea dicebatur, princeps mea, unius tantum domus materfamiliae. Postea vero dicitur absolute, princeps, id est, ἄρχουσα. Sequitur enim: «Dabo tibi ex ea filium, et benedicam ei, et erit in gentes: et reges populorum erunt ex eo». Signan-terque, non ut in Graeco legimus: Dixit Deus ad Abraam: Sarai uxor tua non vocabitur nomen ejus Sarai; in Hebraeo habetur: non vocabis nomen ejus Sarai, id est, non dices ei, princeps mea es: omnium quippe gentium futura jam princeps est. Quidam pessime suspicantur, ante eam lepram fuisse vocitatam, et postea principem: cum lepra sarath dicatur, quae in nostra quidem lingua videtur aliquam habere similitudinem; in Hebraeo autem penitus est diversa. Scribitur enim per sade, et res, et ain, et thau: quod multum a superioribus tribus litteris, id est, sin, res, et he, quibus Sara scribitur, discrepare manifestum est.

Versus 17. «Et cecidit Abraam super faciem suam, et risit: et dixit in corde suo, Si centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet?». Et post paululum: «Et vocabis nomen ejus Isaac». Diversa opinio, sed una est etymologia, quare appellatus sit Isaac. Interpretatur enim Isaac, risus. Alii dicunt, quod Sara ricerit, ideo eum risum vocatum esse, quod falsum est. Alii vero quod riserit Abraham, quod et nos probamus. Postquam enim ad risum Abrahae, vocatus est filius ejus Isaac, tunc legimus risisse et Saram. Sciendum tamen quod quattuor in veteri Testamento absque ullo velamine, nominibus suis antequam nascerentur, vocati sunt: Ismael, Isaac, Salomon, et Josias. Lege Scripturas.

Capitulum XVIII

Versus 6. «Et dixit eï Festina, tres mensuras farinae similae commisce». Quia tres mensurae absolute hic dictae videntur, et est incerta mensurä propterea addidi, quod in Hebraeo tria sata habeat, id est tres amphoras: ut idem mysterium et hic, et in Evangelio, ubi mulier tria sata farinae fermentare dicitur, cognoscamus (Matth. XIII, 33).

Versus 10. «Dixit autem: Revertens veniam ad te in tempore hoc, et in hora, et habebit filium Sara». Pro hora, vitam legimus in Hebraeö ut sit ordo vel sensus: Revertar ad te in tempore vitaë quasi dixerit, si vixero, si fuerit vita comitatä haec autem ἀνθρωποπάθως, quomodo et cetera.

Versus 12. «Risit autem Sara in semetipsa, dicens: Necdum mihi factum est usque nunc, et dominus meus senex est». Aliter multo legitur in Hebraeö Et risit Sara in semetipsa, dicens: Postquam attrita sum, et facta est mihi voluptas? Simul nota quod ubi nos posuimus, voluptatem eden scriptum est in Hebraeo. Symmachus hunc locum ita transtulit: Postquam vetustate consenui, facta est mihi adolescentia?

Versus 32. «Et dixit: Numquid est, Domine, si loquar?». Quod Graece scriptum est, μή τι κύριε ἐὰν λαλήσω. Secundo Abraham est locutus ad Dominum: quod non videtur manifeste sonare quid dicat. In Hebraeo igitur planius scribitur: Ne, quaeso, irascaris, Domine, si locutus fuero. Quia enim videbatur interrogans, Dominum arctare responsione, temperat praefatione quod quaerit.

Capitulum XIX

Versus 14. «Et locutus est ad generos suos, qui acceperant filias ejus». Quia postea duae filiae Lot virgines fuisse dicuntur (de quibus et ipse dudum ad Sodomaeos dixerat: Ecce duae filiae meae, quae non cognoverunt virum), et nunc Scriptura commemorat eum habuisse generos; nonnulli arbitrantur illas, quae viros habuerunt, in Sodomis remansisse, et eas exisse cum patre, quae virgines fuerunt. Quod cum Scriptura non dicat, Hebraea veritas exponenda est, in qua scribitur: Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos, qui accepturi erant filias ejus. Necdum igitur virgines filiae matrimonio fuerant copulatae.

Versus 21. «Et dixit eï Ecce admiratus sum faciem tuam». In Hebraeo habet: Ecce suscepi faciem tuam: id est, acquiesco precibus tuis. Quod Symmachus secundum sensum interpretans ait, ὁράσει ἑδυσωπήθην τὸ πρόσωπόν σου.

Versus 28. «Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis». Pro quo legimus in Hebraeö Ecce ascendebat citor, quasi anathymiasis fornacis: quod nos vaporem, vel fumum, sive favillam possumus dicere.

Versus 30. «Et ascendit Lot de Segor, et sedit in montë et duae filiae ejus cum eo. Timuit enim sedere in Segor». Quaeritur quare cum primum fugae montis Segor praetulerit, et cam in habitaculum suum voluerit libetari, nunc de Segor rursum ad montem migret? Respondebimus veram esse illam Hebraeorum conjecturam de Segor, quod frequenter terrae motu subruta, Bale primum, et postea Salisa appellata sit: timueritque Lot, dicens, Si cum caeterae adhuc urbes starent, ista saepe subversa est: quanto magis nunc in communi ruina non poterit liberari? Et ob hanc occasionem infidelitatis, etiam in filias coitus dedisse principium. Qui enim caeteras viderat subrui civitates, et hanc stare, seque Dei auxilio erutum: utique de eo, quod sibi concessum audierat, ambigere non debuit. Illud igitur, quod pro excusatione dicitur filiarum, eo quod putaverint defecisse humanum gentis, et ideo cum patre concubuerint, non excusat patrem. Denique Hebraei, quod sequitur:

Versus 35. «Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo», appungunt desuper, quasi incredibile, et quod rerum natur non capiat, coire quempiam nescientem.

Versus 36 et seqq. «Et conceperunt duae filiae Lot de patre suo, et genuit primogenita filium, et vocavit nomen ejus Moab. Iste est pater Moabitarum usque in hanc diem. Et minor, et ipsa peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon id est, filius populi mei. Ipse est pater filiorum Ammon». Moab interpretatur, ex patrë et totum nomen etymoloqiam habet. Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur, filius generis mei, sive ut melius est in Hebraeo, filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermö ammi enim, a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus.

Capitulum XX

Versus 12. «Etenim vere soror mea est de patre, sed non ex matre». Id est, fratris ejus est Aran filia, non sororis. Sed quia in Hebraeo habet: vere soror inea est, filia patris mei, et non filia matris meaë et magis sonat, quod soror Abrahae fuerit, in excusationem ejus dicimus, necdum illo tempore tales nuptias lege prohibitas.

Capitulum XXI

Versus 9 et 10. «Et vidit Sara filium Agar Aegyptiae, quem peperit Abrahae ludentem»: quod sequitur, «cum Isaac filio suo», non habetur in Hebraeo. Dupliciter itaque hoc ab Hebraeis exponitur: sive quod idola ludo fecerit, juxta illud quod alibi scriptum est: Sedit populus comedere et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6): sive quod adversum Isaac, quasi majoris aetatis, joco sibi et ludo primogenita vendicaret. Quod quidem Sara audiens, non tulit: et hoc ex ipsius approbatur sermone dicentis: «Ejice ancillam hanc cum filio suo. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac».

Versus 14. «Et sumpsit panes et utrem aquae, et dedit Agar, ponens super humerum ejus, et parvulum, et dimisit eam». Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismael. Et post ablactationem ejus, iste cum matre expellitur domo. Inter Hebraeos autem varia opinio est, asserentibus aliis, quinto anno ablactationis tempus statutum, aliis duodecimum annum vendicantibus. Nos igitur ut breviorem eligamus aetatem, post decem et octo annos Ismael supputavimus ejectum esse cum matre, et non convenire jam adolescenti matris sedisse cervicibus. Verum est igitur illud Hebraeorum linguae idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum, infans vocetur et parvulus. Nec miremur barbaram linguam habere proprietates suas: cum hodieque Romae omnes filii vocentur infantes. Posuit ergo Abraham panes et utrem super humerum Agar: et hoc facto dedit puerum matri, hoc est, in manus ejus tradidit, commendavit, et ita emisit e domo. Quod autem sequitur:

Versus 15 et seqq. «Et projecit puerum subter abietem, et abiens sedit de contra longe, quasi jactu sagittae. Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei. Et sedit contra eum». Et statim jungitur: «Exclamavit puer, et flevit, et audivit Deus vocem pueri de loco ubi erat. Et Dixit Angelus Dei ad Agar de caelo», et reliqua, nullum moveat. In Hebraeo enim post hoc, quod scriptum est. Non videbo mortem parvuli mei, ita legitur, quod ipsa Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem suam, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre, et mortem filii miserabiliter praestolante, Deus exaudivit puerum: de quo pollicitus fuerat Abrahae, dicens: Sed et filium ancillae tuae in gentem magnam faciam (Gen. XVII, 20). Alioquin et ipsa mater non suam mortem, sed filii deplorabat. Pepercit igitur ei Deus, pro quo fuerat et fletus. Denique in consequentibus dicitur: Surge et tolle puerum, et tene manum ejus (Gen. XXI, 18). Ex quo manifestum est, eum qui tenetur, non oneri matri fuisse, sed comitem. Quod autem manu parentis tenetur, sollicitus monstratur affectus.

Versus 22. «Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus». Excepto Abimelech et Phicol, tertium nomen, quod hic legitur, in Hebraeo volumine non habetur.

Versus 30 et 31. «Et dixit: Septem oves has accipies a me, ut sint in testimonium mihi, quia ego fodi puteum istum. Ideo cognominavit nomen loci illius puteus juramenti, quia ibi juraverunt ambo». Ubi hic legitur, puteus juramenti, in Hebraeo habetur bersabee. Duplex autem est causa cur ita appellatus sit: sive quia septem agnas Abimelech de manu Abrahae acceperit: septem enim dicuntur sabee: sive quod ibi juraverint: quia et juramentum sabee similiter appellatur. Quod si ante hanc causam supra nomen hoc legimus, sciamus per prolepsim dictum essë sicut et Bethel et Galgala, quae utique usque ad tempus quo ita appellatae sunt, aliter vocabantur. Notandum autem et ex prioribus, et ex praesenti loco, quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre, sive in Aulone Mambre, ut in Hebraeo habetur: sed in Geraris, ubi et Bersabee usque hodie oppidum est. Quae provincia ante non grande tempus, ex divisione praesidum Palaestinae, Salutaris est dicta. Hujus rei Scriptura testis est, quae ait: Et habitavit Abraham in terra Philistinorum (Gen. XXI, 34).

Capitulum XXII

Versus 2. «Et dixit ei Deus: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram excelsam, et offer illum ibi in holocaustum super unum de montibus quem ego dicam tibi». Difficile est idioma linguae Hebraeae in Latinum sermonem vertere. Ubi nunc dicitur, vade in terram excelsam, in Hebraeo habet, Moria, quod Aquila transtulit τὴν καταφανῆ, hoc est, lucidam: Symmachus, τής οπτασίας, hoc est, visionis. Aiunt ergo Hebraei hunc montem esse in quo postea templum conditum est in area Ornae Jebusaei, sicut et in Paralipomenis scriptum est: Et coeperunt aedificare templum in mense secundo, in secunda die mensis, in monte Moria (II Paralip. III, 1). Qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia ibi est dabir, hoc est, oraculum Deï et Lex et Spiritus sanctus, qui docet homines veritatem, et inspirat prophetias.

Versus 3 et 4. «Et abiit in locum, quem dixit ei Deus, in die terbia». Notandum quod de Geraris usque ad montem Moria, id est, sedem templi, iter dierum trium sit, et consequenter illuc die tertio pervenisse dicatur. Male igitur sentiunt quidam, Abraham illo tempore ad quercum habitasse Mambrë cum inde usque ad montem Moria, vix unius diei iter plenum sit.

Versus 13. «Et elevavit Abraham oculos suos: et ecce aries post tergum ejus tenebatur in virgulto σαβεκ cornibus suis". Ridiculam rem in hoc loco Emisenus Eusebius est locutus: Σαβεκ, inquiens, dicitur hircus, qui rectis cornibus et ad carpendas arboris frondes sublimis attollitur. Rursum Aquila συχνεώνα interpretatus est, quem nos veprem possumus dicere, vel spinetum: et ut verbi vim interpretemur, condensa et inter se implexa virgulta. Unde et Symmachus in camdem ductus opinionem. Et apparuit, ait, aries post hoc retentus in rete cornibus suis. Verum quibusdam, in hoc dumtaxat loco, melius videntur interoretati esse Septuaginta et Theodotio, qui ipsum nomen σαβεκ posuerunt, dicentes: In virgulto σαβεκ cornibus suis. Etenim συχ νεών, sive rete, quod Aquila posuit et Symmachus, per sin litteram scribitur: hic vero samech littera posita est: ex quo manifestum est non interpretationem stirpium condensarum, et in modum retis inter se virgulta contexta verbum σαβεκ, sed nomen sonare virgulti, quod ita Hebraice dicitur. Ego vero diligenter inquirens, συχ νεών per samech litteram scribi crebro reperi.

Versus 14. «Et vocavit Abraham nomen loci illius. Dominus videt: ut dicant hodie, in monte Dominus videt». Pro eo quod hic habet videt, in Hebraeo scriptum est, videbitur. Hoc autem apud Hebraeos exivit in proverbium, ut si quando in angustia constituti sunt, et Domini optant auxilio sublevari, dicant, In monte Dominus videbitur: hoc est, sicut Abrahae misertus est, miserebitur et nostri. Unde et in signum dati arietis solent etiam nunc cornu clangere.

Versus 20 et seq. «Et nuntiaverunt Abraham, dicentes: Ecce peperit Melcha et ipsa filios Nachor fratri tuö Us primogenitum ejus, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, et Cased». Primogenitus Nachor fratris Abraham de Melcha uxore quod Aquila posuit et Symmachus, per sin litteram scribitur: hic vero samech littera posita est: ex quo manifestum est non interpretationem stirpium condensarum, et in modum retis inter se virgulta contexta verbum σαβεκ, sed nomen sonare virgulti, quod ita Hebraice dicitur. Ego vero diligenter inquirens, συχ νεών per samech literam scribi crebro reperi.

Versus 14. «Et vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus videt: ut dicant hodie, in monte Dominus videt». Pro eo quod hic habet videt, in Hebraeo scriptum est, videbitur. Hoc autem apud Hebraeos exivit in proverbium, ut si quando in angustia constituti sunt, et Domini optant auxilio sublevari, dicant, In monte Dominus videbitur: hoc est, sicut Abrahae misertus est, miserebitur et nostri. Unde et in signum dati arietis solent etiam nunc cornu clangere.

Versus 20 et seq. «Et nuntiaverunt Abraham, dicentes: Ecce peperit Melcha et ipsa filios Nachor fratri tuö Us primogentium ejus, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, et Cased». Primogenitus Nachor fratris Abraham de Melcha uxore ejus filia Aran, natus est Us: de cujus stirpe Job descendit, sicut scriptum est in exordio voluminis ejus: Vir fuit in terra Us, nomine Job. Male igitur quidam aestimant, Job de genere esse Esaü siquidem illud quod in fine libri ipsius habetur, eo quod de Syro sermone translatus est, et quartus sit ab Esau, et reliqua, quae ibi continentur, in Hebraeis voluminibus non habentur. Secundus natus est de Melcha Buz, quem Septuaginta Bauz transferre voluerunt. Et ex hujus genere est Balaam ille divinus (Num. XXIV, 3 et seq.; Jos. XIII, 22), ut Hebraei tradunt, qui in libro Job dicitur Eliü primum vir sanctus, et prophetes Dei, postea per inobedientiam et desiderium munerum, dum Israel maledicere cupit, divini vocabulo nuncupatur: diciturque in eodem librö Et iratus Eliu filius Barachiel Buzites (Job. XXXII, 2), de hujus videlicet Buzi radice descendens.

Camuel vero pater est Damasci. Ipsa enim vocatur Aran, quae hic pro Syria scripta est: et ipso nomine legitur in Isaia.

Chased quoque quartus est, a quo Chasdim, id est, Chaldaei postea vocati sunt.

Capitulum XXIII

Versus 2. «Et mortua est Sara in civitate Arboc, quae est in vallë haec est Chebron, in terra Chanaan». Hoc quod hic positum est, quae est in valle, in authenticis codicibus non habetur. Nomen quoque civitatis Arboc paulatim a scribentibus legentibusque corruptum est. Neque enim putandum, Septuaginta Interpretes nomen civitatis Hebraeae, barbare atque corrupte, et aliter quam in suo dicitur, transtulisse. Arboc enim nihil omnino significat. Sed dicitur arbee, hoc est, quattuor, quia ibi Abraham, et Isaac, et Jacob conditus est: et ipse princeps humani generis Adam, ut in Jesu libro apertius demonstrabitur.

Versus 6. «Audi nos, Domine, rex a Deo tu es nobis, in electo sepulcro nostro sepeli mortuum tuum». Pro rege principem habet in Hebraeo, sive ducem. Nasi quippe non rex, sed dux dicitur.

Versus 16. «Et audivit Abraham Ephron, et appendit Abraham Ephran argentum, quod locutus est in auribus filiorum Heth». In Hebraeo sicut hic posuimus, primum nomen ejus scribitur Ephron, secundum Ephran. Postquam enim pretio victus est, ut sepulcrum venderet argento, licet cogente Abraham, vau littera, quae apud illos pro o legitur, ablata de ejus nomine est: et pro Ephron appellatus est Ephran, significante Scriptura, non cum fuisse consummatae perfectaeque virtutis, qui potuerit memorias vendere mortuorum. Sciant igitur, qui sepulcra venditant, et non coguntur, ut accipiant pretium, sed a nolentibus quoque extorquent, immutari nomen suum, et perire quid de merito eorum, cum etiam ille reprehendatur occulte, qui invitus acceperit.

Capitulum XXIV

Versus 9. «Et posuit servus manum suam sub femore Abrahae domini sui, et juravit ei super verbo hoc». Tradunt Hebraei, quod in sanctificatione ejus, hoc est, in circumcisione juraverit. Nos autem dicimus, jurasse eum in semine Abrahae, hoc est, in Christo, qui ex illo nasciturus erat, juxta Evangelistam Matthaeum, loquentem: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1).

Versus 22. «Et tulit vir inaurem auream, didrachmum pondus ejus». Bace, quod in hoc loco pro didrachmo scribitur, semiuncia est: secel vero qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, unciae pondus habet.

Versus 43. «Ecce ego sto super fontem aquae, et filiae hominum civitatis egredientur ad hauriendam aquam: et erit virgo, cui ego dixero, da mihi bibere paululum aquae de hydria tua», etc. In Hebraeo scriptum est: Ecce ego stans juxta fontem aquae, et erit adolescentula, quae egredietur ad hauriendum: et dixero ei, da mihi bibere paululum aquae de hydria tua, et cetera. Pro adolescentula quoque, quae Graeco sermone νενις dicitur, ibi legimus alma, quod quidem et in Isaia habetur. Nam in eo loco ubi in nostris codicibus scriptum est: Ecce virgo concipiet, et pariet (Isa. VII, 14), Aquila transtulit: Ecce adolescentula concipiet, et pariet. In Hebraeo legitur: Ecce alma concipiet, et pariet. Notandum ergo, quod verbum alma, numquam nisi de virgine scribitur, et habet etymologiam, ὰπόκρυφος, id est, abscondita. Scriptum siquidem est in Job: Sapientia unde invenietur? Et quis locus intellectus? et abscondetur ab oculis omnis viventis (Job. XXVIII, 21). Ubi nunc diximus, abscondetur, in Hebraeo propter declinationem verbi aliter figuratum, naalma dicitur. Huic quid simile, licet masculino genere declinetur, et in Regnorum libris scriptum est, ex persona Elisaei loquentis ad Giezï Et Dominus abscondit a me (IV Reg. IV, 27). Ergo alma, quod interpretatur abscondita, idest, virgo, nimia diligentia custodita, majoris mihi videtur laudis esse, quam virgo. Virgo quippe juxta Apostolum potest esse corpore, et non spiritu. Abscondita vero, quae virgo est, ἐπίστασιν (incrementum) virginitatis habet, ut et virgo sit, et abscondita. Et quae abscondita est, juxta idioma linguae Hebraeae, consequenter et virgo est; quae autem virgo, non statim sequitur, ut abscondita sit. Hoc idem verbum et in Exodo de Maria sorore Moysi virgine legimus (Exod. II, 8). Ostendant igitur Judaei in Scripturis alicubi positum alma, ubi adolescentulam tantum, et non virginem sonet: et concedimus eis, illud quod in Isaia apud nos dicitur: Ecce virgo concipiet, et pariet, non abssconditam virginem, sed adolescentulam significare jam nuptam.

Versus 59. «Et dimiserunt Rebeccam sororem suam, et substantiam ejus, et servum Abraham, et viros qui cum eo erant». In Hebraeo habet: Et dimiserunt Rebeccam sororem suam, et nutricem ejus, et servum Abrahae, et viros illius. Decens quippe erat, ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur.

Versus 62 et 63. «Et ipse habitabat in terra Austrï et egressus est Isaac exerceri in campo ad vesperam». Terra Austri, Geraram signat, unde a patre ad immolandum quondam fuerat adductus. Quod autem ait, Et egressus est, ut exerceretur in campo, quod Graece dicitur, ἀδολεσχῆσαι, in Hebraeo legitur: Et egressus est Isaac, ut loqueretur in agro, inclinante jam vespera. Significat autem secundum illud, quod Dominus solus orabat in monte, etiam Isaac, qui in typo Domini fuit, ad orationem, quasi virum justum domo egressum: et vel nona hora, vel ante solis occasum, spirituales Deo victimas obtulisse.

Versus 65. «Et tulit theristrum, et operuit se». Theristrum pallium dicitur, genus etiam nunc Arabici vestimenti, quo mulieres provinciae illius velantur.

Capitulum XXV

Versus 1 et seqq. «Et adjecit Abraham, et accepit uxorem, et nomen ejus Ceturä et peperit ei Zamram, et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. Et Jecsan genuit Saba et Dadan. Et filii Dadan fuerunt Asurim, et Latusim, et Laomim. Et filii Madian, Jephar, et Apher, et Enoch, et Abida, et Aledea. Omnes hi filii Ceturae. Et dedit Abraham universa quae habuit Isaac. Filiis autem concubinarum, quas habuit, dedit munera, et dimisit eos ab Isaac filio suo, cum adhuc viveret in Oriente, ad terram orientalem». Cetura Hebraeo sermone «copulata» interpretatur, aut «juncta». Quam ob causam suspicantur Hebraei, mutato nomine, eadem esse Agar, quae, Sara mortua, de concubina transierit in uxorem. Et videtur decrepiti jam Abrahae excusari aetas, ne senex post mortem uxoris suae vetulae, novis arguatur nuptiis lascivisse. Nos quod incertum est relinquentes, hoc dicimus, quod de Cetura nati filii Abraham, juxta historicos Hebraeorum occupaverint Τρωγλοδύτην et Arabiam, quae nunc vocatur Εὐδαίμων, usque ad maris Rubri terminos. Dicitur autem unus ex posteris Abrahae, qui appellabatur Apher, duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi, victis hostibus, consedissë ejusque posteros ex nomine atavi Aphricam nuncupasse. Hujus rei testis est Alexander, qui dicitur Polyhistor, et Cleodemus cognomento Malchus, Graeco sermone barbaram historiam retexentes. Quod autem ait, «Et filii Dadan fuerunt Asurim, et Latusim, et Laomim»: Asurim in negotiatores transferri putant: Latusim, aeris ferrique metalla cudentes: Laomim vero φύλαρχοι, id est, principes multarum tribuum atque populorum. Alii ab hoc Asurim vocatos, Syros esse contendunt, et a plerisque filiis Abrahae ex Cetura occupatas Indiae regiones.

Versus 8. «Et mortuus est Abraham in senectute bona, senex et plenus, et collectus est ad populum suum». Male in Septuaginta Interpretibus additum est: «Et deficiens Abraham mortuus est», quia non convenit Abrahae deficere, et imminui. Illud quoque quod nos posuimus, «in senectute bona senex et plenus»: in Graecis codicibus ponitur «plenus dierum». Quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit: tamen magis ad ἀναγωγήν facit, si simpliciter ponatur plenus.

Versus 13 – 18. «Et haec nomina filiorum Ismael in nominibus suis et in generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabajoth, et Cedar», et reliqui, usque ad eum locum ubi ait: «Et habitaverunt ab Evila usque Sur, quae est contra faciem Aegypti venientibus in Assyrios, in conspectu omnium fratrum suorum cecidit». Duodecim filii nascuntur Ismaeli, e quibus primogenitus fuit Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathena usque hodie dicitur, quae pars Arabiae est. Nam et familiae eorum, oppidaque et pagi, ac munita castella, et tribus eorum hac appellatione celebrantur: ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Theman ad austrum, et Cedema ad orientalem plagam dicitur. Quod autem in extremo hujus capituli, juxta Septuaginta legimus, «contra faciem omnium fratrum suorum habitavit» (Gen. XIII, 18): verius est illud quod nos posuimus: «coram omnibus omnium filiorum suorum mortuus est, superstitibus liberis, et nullo prius morte praerepto. Fratres autem pro filiis appellari, Jacob quoque ad Laban demonstrat, dicens: «Quod est peccatum meum, quia persecutus es post më et quia scrutatus es omnia vasa mea? Quid invenisti de universis vasis domus tuae? Ponatur coram fratribus meis et fratribus tuis: et dijudicent inter nos» (Ibid. 35). Nec enim possumus credere, ut Scriptura commemoret, quod Jacob, exceptis liberis, secum fratres aliquos habuerit.

Versus 21 – 22. «Et concepit Rebecca uxor ejus, et movebantur filii ejus in ea». Pro motione, Septuaginta Interpretes posuerunt ἐσκίρτων, id est, ludebant, sive calcitrabant: quod Aquila transtulit, confringebantur filii in utero ejus. Symmachus vero διέπλεον, id est, in similitudinem navis in superficie ferebantur.

Versus 25. «Et egressus est primus rubeus totus, sicut pellis pilosus». Ubi nos pilosum posuimus, in Hebraeo habet seir. Unde et Esau, sicut et alibi legimus, Seir, id est, pilosus est dictus.

Versus 30. «Et dixit Esau Jacob: da mihi gustum de coctione rubea ista, quia deficiö propterea vocatum est nomen ejus Edom». Rubrum, sive fulvum, lingua Hebraea edom dicitur: ab eo igitur, quod rubro cibo vendiderit primitiva sua, fulvi, id est, Edom sortitus est nomen.

Capitulum XXVI

Versus 12. «Seminavit autem Isaac in terra illa, et invenit in anno illo centuplum hordei». Licet in aliena terra seminaverit Isaac, tamen non puto, quod tanta ei fertili tas hordei fuerit. Unde melius puto illud esse, quod habetur in Hebraeo, et Aquila quoque transtulit: «Et invenit in anno illo centuplum aestimatum», id est, ἑκατὴν εἰκασμένον. Licet enim eisdem litteris et aestimatio scribatur et hordeum, tamen aestimationes, saarim leguntur, hordea vero sorim. Tacens autem Scriptura genus frugum, quod centuplicaverit, videntur mihi cunctarum in illo virtutum ostendisse multiplicationem. Denique sequintur:

Versus 13. «Et benedixit ei Dominus, et magnus factus est vir, et ambulabt vadens, et magnificatus, donec magnus fieret vehementer». Felicitas autem multiplicati hordei, ignoro, si quem possit facere gloriosum.

Versus 17. «Et abiit inde Isaac, et venit in vallem Gerarum, et habitavit ibi». Pro valle, torrentem habet in Hebraeo. Neque enim Isaac postquam magnificatus est, habitare poterat in valle. Habitavit autem in torrente, de quo scriptum est: «De torrente in via bibet» (Psalm. CIX, 7). De quo etiam Elias non erat perfectus, ut Christus: ideo ei torrens ille aruit (III Reg. XVII, 7). Dominus vero noster, etiam im torrente traditus est: dedicans regenerationem nostram et Baptismi sacramentum.

Versus 19. «Et foderunt pueri Isaac in valle Gerarum, et invenerunt ibi puteum aquae vivae». Et hic pro valle, torrens scriptus est; numquam enim in valle invenitur puteus aquae vivae.

Versus 21. «Et foderunt puteum alterum, et altercati sunt etiam super eö et vocavit nomen ejus, inimicitiae». Pro inimicitiis, quod Aquila et Symmachus, τἡν άντικειμένην et ὲναντίωσιν transtulerunt, id est, adversum atque contrarium, in Hebraeo habet satana. Ex quo intelligimus satanam, contrarium interpretari.

Versus 22. «Et foderunt puteum alium, et non litigaverunt cum eis: et vocavit nomen ejus latitudo». Pro latitudine, in Hebraeo habet rooboth, ad probandum illud, quod supra diximus: «Ipse aedificavit Niniven civitatem, et rooboth», id est, plateas ejus (Gen. X).

Versus 26. «Et Abimelech ivit ad eum de Geraris, et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps militiae ejus». Pro «Ochozath pronubo», in Hebraeo habet «collegium amicorum ejus»: ut non tam hominem significet, quam amicorum turbam, quae cum rege venerat, in quibus fuit et Phicol princeps exercitus ejus.

Versus 32 et 33. «Et venerunt servi Isaac, et nuntiaverunt ei de puteo, quem foderunt: et dixerunt ei, invenimus aquam: et vocavit nomen ejus saturitas». Nescio quomodo in Septuaginta Interpretibus habeatur: «Et venerunt pueri Isaac, et nuntiaverunt ei de puteo, quem foderunt: et dixerunt ei, non invenimus aquam: et vocavit nomen ejus juramentum». Quae enim etymologia est, propterea vocari juramentum, quod aquam non invenerunt? E contrario in Hebraeo, cui interpretationi Aquila consentit et Symmachus, hoc significat, quia invenerint aquam, et propterea appellatus sit puteus ipse saturitas. «et vocata civitas bersabee», hoc est, puteus saturitatis (Gen. XXI): licet enim [nos] supra ex verbo juramenti, sive ex septenario ovium numero, quod sabee dicitur, asseruerimus bersabee appellatam: tamen nunc ex eo quod aqua inventa est, Isaac ad nomen civitatis, quae ita vocabatur alludens, declinavit paululum litteram, et pro stridulo Hebraeorum sin, a quo sabee incipitur, Graecum sigma, id est Hebraeum samech posuit: alioquin et juxta allegoriae legem, post tantos puteos in fine virtutum, nequaquam congruit, ut Isaac aquam minime repererit.

Capitulum XXVII

Versus 11. «Ecce Esau frater meus vir pilosus, et ego sum vir levis». Ubi nos pilosum legimus, in Hebraeo scriptum est seir. Unde postea montes Seir, et regio, in qua versabatur, est dictä diximus de hoc et supra.

Versus 15. «Et sumpsit Rebecca vestimenta Esau filii sui majoris, quae erant desiderabilia valde apud se domi». Et in hoc loco tradunt Hebraei, primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti, Deo victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.

Versus 36. «Et dixit Esau, juste vocatum est nomen ejus Jacob. Supplantavit enim me ecce secundo». Jacob, supplantator interpretatur. Ab eo igitur, quod fratrem arte deceperit, allusit ad nomen. Qui ideo Jacob ante vocatus est, quod in ortu plantam fratris apprehenderat.

Versus 40. «Et fratri tuo servies: et erit quando depones, et solves jugum illius de collo tuo». Signat quod Idumaei servituri sint Judaeis, et tempus esse venturum, quando de collo jugum servitutis abjiciant, eorumque imperio contradicant. Secundum autem Septuaginta Interpretes, qui dixerunt: «Erit autem cum deposueris, et solveris jugum de collo tuo», videtur pendere sententia, nec esse completa.

Capitulum XXVIII

Versus 19. «Et vocavit Jacob nomen loci illius Bethel, et Ulammaus erat nomen civitatis prius». Ab eo quod supra dixerat: «uam terribilis est locus istë non est hic nisi domus Dei, et haec porta caeli»: nunc loco nomen imponit, et vocat illum bethel, id est, domum Deï qui locus vocabatur ante luza quod interpretatur «nux», sive «amygdalon». Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ulam, nomen esse urbis putant: cum ulam interpretetur «prius». Ordo itaque est lectionis: «Et vocavit nomen loci illius Bethel, et prius Luza vocabulum erat civitatis». Antiquae omnes scripturae verbo ulam, sive elam plenae sunt< quod nihil aliud signat, nisi «ante», aut «prius», vel «vestibulum», sive «superliminare», vel «postes».

Capitulum XXIX

Versus 27. «Comple ergo hebdomadam istius: et dabo etiam hanc tibi». Postquam Liam Jacob fraude deceptus pro Rachel uxorem acceperat, dicitur ei a socero Laban ut septem dies post nuptias sororis prioris expleat, et sic accipiat Rachel, pro qua iterum septem annis aliis serviturus sit. Non igitur, ut quidam male aestimant, post septem annos alios Rachel accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum uxoris primae. Nam sequitur: «Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis quam Liam, et servivit ei septem annis aliis» (Gen. XXIX, 30).

Versus 32. «Et concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Ruben». Omnium patriarcharum propter compendium lectionis, etymologias nominum volo pariter dicere. «Et vocavit, inquit, Ruben nomen ejus, dicens: Quia vidit Dominus humilitatem meam». Ruben interpretatur visionis filius.

Versus 33. «Et concepit, inquit, alterum filium et dixit: Quoniam exaudivit me Dominus eo quod odio me haberet vir meus, et dedit mihi etiam hunc: et vocavit nomen ejus Simeon». Ab eo quod sit exaudita, Simeon nomen imposuit. Simeon quippe interpretatur auditio. De tertio vero sequitur:

Versus 34. «Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit: Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios: ideo vocavit nomen ejus Levi». Ubi nos legimus, «Apud me erit vir meus», Aquila interpretatus est, «applicabitur mihi vir meus», quod Hebraice dicitur, illave, et a doctoribus Hebraeorum aliter transfertur, ut dicant: «Prosequetur me vir meus», id est, non ambigo de amore in me viri meï erit mihi in hac vita comes, et ejus dilectio me ad mortem usque deducet, et prosequetur: tres enim filios ei genui.

Versus 35. «Et concepit, et peperit filium, et dixit: Nunc super hoc confitebor Domino, et ob id vocavit nomen ejus Juda». Juda confessio dicitur. A confessione itaque confessoris nomen est dictum. Verumtamen hic confessio pro gratiarum actione, aut pro laude accipitur, ut frequenter in Psalmis, et in Evangelio (Matth. XI, 25): «Confitebor tibi, Domine, pater caeli et terrae», id est, gratias ago tibi, sive glorifico te.

Capitulum XXX

Versus 5 et 6. «Et concepit Bala, et peperit Jacob filium: et dixit Rachel: Judicavit me Dominus, et exaudivit vocem meam, et dedit mihi filium: propterea vocavit nomen ejus Dan». Causam nominis expressit, ut ab eo quod judicasset se Dominus< filio ancillae, judicii nomen imponeret: dan quippe interpretatur judicium.

Versus 7 et 8. «Et concepit adhuc, et peperit Bala ancilla Rachel filium secundum Jacob: et dixit Rachel: Habitare fecit me Deus habitatione cum sorore mea, et invaluï et vocavit nomen ejus Nephthalim». Causa nominis Nephthalim, alia hic multo exponitur, quam in libro Hebraeorum Nominum scripta est. Unde et Aquila ait, συνανεστρεψεν με ο Θεος, και συνανεστραφην, pro quo in Hebraeo scriptum est, nephthule eloim nephthalethi. Unde a conversione, sive a comparatione, quia utrumque sonat, conversionem, sive comparationem, Nephthalim nomen filio imposuit. Quod autem sequitur.

Versus 10 et 11. «Et peperit Zelpha ancilla Liae Jacob filium: et dixit Lia, In fortunä et vocavit nomen ejus Gad». Ubi nos posulmus, in fortuna, et Graece dicitur ἐν τύχῃ, quae potest eventus dicï in Hebraeo habet bagad, quod Aquila interpretatur «venit accinctio». Nos autem dicere possumus «in procinctu». Ba enim potest praepositionem sonare «in», et «venit». Ab eventu ergo, sive procinctu, qui gad dicitur, Zelphae filius Gad vocatus est. Sequitur:

Versus 12 et 13. «Et peperit Zelpha ancilla Liae filium secundum Jacob: et dixit Lia, Beata ego, quia beatificant me mulieres: et vocavit nomen ejus Aser, divitiae». Male additae sunt divitiae, id est, πλοῦτος, cum etymologia nominis Aser Scripturae auctoritate pandatur dicentis: «Beata sum ego, et beatificant me mulieres». Et ab eo quod beata dicatur ab hominibus, filium suum beatum vocaverit; aser ergo non divitiae, sed beatus dicitur, dumtaxat in praesenti loco. Nam in aliis secundum ambiguitatem verbi possunt et divitiae sic vocari.

Versus 17 et 18. «Et audivit Deus Liam, et concepit, et peperit Jacob filium quintum, et dixit Liä Dedit Deus mercedem meam mihi, quia dedi ancillam meam viro meö et vocavit nomen ejus Issachar». Etymologiam hujus nominis Septuaginta Interpretes ediderunt, «est merces». Non utique, ut plerique addito pronomine male legunt, aestimandum est ita scriptum esse, «quod est merces», sed totum nomen interpretatur, «est merces». Is quippe dicitur «est», et sachar, «merces». Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum, qui Racheli debebatur, ad se viri emerat. Sequitur:

Versus 19 et 20. «Et concepit adhuc Lia, et peperit filium sextum Jacob, et dixit Liä Dotavit me Deus dote bonä In hoc tempore habitabit mecum vir meus, quia peperi ei sex filios: et vocavit nomen ejus Zabulon». Ubi nos posuimus «habitabit mecum», et Septuaginta interpretati sunt «diliget me»: in Hebraeo habet jezbuleni. Et est sensus, quia sex filios genui Jacob, propterea jam secura sum: habitabit enim mecum vir meus. Unde et filius meus vocatur habita-culum. Male igitur et violenter in libro Nominum, Zabulon, fluxus noctis interpretatur.

Versus 21. «Et post haec peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dina». Haec transfertur in causam, quam significantius Graeci δίκην vocant. Jurgii enim in Sicimis causa exstitit.

Post filios, et parentum ponenda sunt nomina. Lia, interpretatur laborans. Rachel, ovis, cujus filius Ioseph, ab eo quod sibi alium addi mater optaverat, vocatur augmentum.

Versus 32 et 33. «Transibo in universo pecore tuo hodië separa inde omne pecus varium et discolor: et omne pecus unius coloris in agnis et varium et discolor in capris, erit merces meä et respondebit mihi justitia mea in die crastino, cum venerit merces mea coram të omne in quo non fuerit varium et discolor in capris, et in agnis, furtum erit apud me», et caetera. Multum apud Septuaginta Interpretes confusus est sensus, et usque in praesentem diem nullum potui invenire nostrorum, qui ad liquidum quid in hoc loco diceretur, exponeret. Vis, inquit, Jacob, me servire tibi etiam alios septem annos, fac quod postulo. Separa omnes discolores et varias, tam oves quam capras, et trade in manus filiorum tuorum. Rursumque ex utroque grege, alba et nigra pecora, id est, unius coloris, da mihi. Si quid igitur ex albis et nigris, quae unius coloris sunt, varium natum fuerit, meum erit: si quid vero unius coloris, tuum. Rem non difficilem postulo. Tecum facit natura pecorum, ut alba ex albis, et nigra nascantur ex nigris: mecum erit justitia mea, dum Deus humilitatem meam respicit et laborem. Optionem Laban datam libenter arripuit, et ita ut Jacob postulabat faciens, trium dierum iter inter Jacob et filios suos separavit, ne quis ex vicinitate pecoris nasceretur dolus. Itaque Jacob novam stropham commentus est, et contra naturam albi et nigri pecoris, naturali arte pugnavit. Tres enim virgas, populeas et amygdalinas et maligranati, quamquam Septuaginta styracinas et nucinas et plataninas habeant, ex parte decorticans, varium virgarum fecit colorem, ut ubicumque in virga corticem reliquisset, antiquus permaneret color: ubi vero tulisset corticem, color candidus panderetur.

Observabat ergo Jacob et tempore, quo ascendebantur pecora, et post calorem diei ad potandum avida pergebant, discolores virgas ponebat in canalibus, et admissis arietibus et hircis, in ipsa potandi aviditate, oves et capras faciebat ascendi, ut ex duplici desiderio, dum avide bibunt, et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Ex virgis enim in canalibus positis, varius erat etiam imaginum color.

Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint, sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu, quae concipiunt, talem sobolem procreent: cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fierï et Quintilianus in ea controversia, in qua accusabatur matrona quae Aethiopem pepererit, pro defensione illius argumentetur, hanc conceptuum esse naturam, quam supra diximus.

Postquam autem nati fuerant haedi, et agni varii et discolores ex albis et unius coloris gregibus, separabat illos Jacob, et procul esse faciebat a pristino grege. Si qui autem nascebantur unius coloris, id est, albi, sive nigri, tradebat in manus filiorum Laban: et ponebat virgas quas decorticaverat, in canalibus quibus effundebantur aquae, et veniebant ad potandum contra pecora, ut conciperent eo tempore, cum venirent ad potandum.

Versus 41 et 42. «Et concipiebant pecora contra virgas Jacob, virgas quas posuerat coram pecoribus in canalibus ad concipiendum in eis, et in serotinis ovibus non ponebat; et fiebant serotina Laban, et temporanea Jacob». Hoc in Septuaginta Inter-pretibus non habetur, sed pro serotinis et temporaneis, aliud nescio quid, quod a sensum non pertinet, transtulerunt. Quod autem dicit Scriptura, hoc est: Jacob prudens et callidus justitiam et aequitatem etiam in nova arte servabat. Si enim omnes agnos et haedos varios pecora procreassent, erat aliqua suspicio doli, et aperte huic rei Laban invidus contraisset. Ergo ita omnia temperavit, ut et ipse fructum sui laboris acciperet, et Laban non penitus spoliaretur. Si quando oves et caprae primo tempore ascendebantur, quia melior vernus est fetus, ante ipsas ponebat virgas, ut varia soboles nasceretur. Quaecumque autem oves et caprae sero quaerebant marem, ante earum oculos non ponebat, ut unius coloris pecora nascerentur. Et quidquid primum nascebatur, suum erat, quia discolor et varium erat: quidquid postea, Laban: unius enim tam in nigro, quam in albo, coloris pecus oriebatur.

In eo autem loco ubi scriptum est «ut conciperent in virgis»: in Hebraeo habet jeamena. Vim verbi Hebraici nisi circumitu exprimere non possum jeamena enim proprie dicitur extremus in coitu calor, quo corpus omne concutitur, et patranti voluptati vicinus est finis.

Capitulum XXXI

Versus 7 et 8. «Et pater vester mentitus est mihi, et mutavit mercedem meam decem vicibus, et non dedit ei Deus ut noceret mihi. Si dixerat, hoc varium pecus erit merces tuä nascebatur omne pecus varium. Et si dixerat, unius coloris erit merces tuä nascebatur omne pecus unius coloris». Pro eo quod nos posuimus, «mutavit mercedem meam decem vicibus», Septuaginta Interpretes posuerunt, «decem agnis», nescio qua opinione ducti, cum verbum Hebraicum, moni numerum magis quam agnos sonet. Denique et ex consequentibus hic magis sensus probatur, quod per singulos fetus semper Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, post fetum dicebat, volo ut in futurum mihi varia nascantur. Rursum cum vidisset unius coloris nasci pecora (Jacob quippe hoc audito, virgas in canalibus non ponebat), dicebat, ut futuros fetus unius coloris sibi procrearent. Et quid plura? usque ad vices decem semper a Laban pecoris sui, sive Jacob, mutata conditio est. Et quodcumque sibi proposuerat ut nasceretur, in colorem contrarium vertebatur. Ne cui autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles videantur, lege Virgilium (Georg. II), in quo dicitur:

bis gravidae pecudes.

Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae una esse traditur.

Versus 19. «Et furata est Rachel idola petris sui». Ubi nunc idola legimus, in Hebraeo theraphim scriptum est, quae Aquila μορφώματα, id est, figuras vel imagines interpretatur. Hoc autem ideo, ut sciamus quid Judicum libro (XVII, 5) theraphim sonet.

Versus 21. «Et transivit fluvium, et venit in montem Galaad». Non quod eo tempore Galaad mons diceretur; sed per anticipationem, ut frequenter diximus, illo vocatur nomine quo postea nuncupatus est.

Versus 41. «Et mutasti mercedem meam decem agnis». Idem error, qui suprä Numerus enim pro agnis legendus est.

Versus 46. «Et dixit Jacob fratribus suis, Colligamus lapides. Et congregatis lapidibus fecerunt acervum, et comederunt super eum. Et vocavit illum Laban acervum testis». Acervus Hebraea lingua gal dicitur: aad vero testimonium. Rursum lingua Syra acervus igar appellatur: testimonium sedutha. Jacob igitur acervum testimonii, hoc est, galaad lingua appellavit Hebraeä Laban vero idipsum, id est, acervum testimonii, igar sedutha, gentis suae sermone vocavit. Erat enim Syrus, et antiquam linguam parentum, provinciae, in qua habitabat, sermone mutaverat.

Capitulum XXXII

Versus 1 et 2. «Et occurrerunt ei Angeli Dei, et dixit Jacob ut vidit eos: ''Castra Dei haec sunt'', et vocavit nomen loci ejus ''Castrá'». Ubi hic castra posita sunt, in Hebraeo habet manaim, ut sciamus, si quando non interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. Et pulchre, ad fratrem iturus inimicum, Angelorum se comitantium excipitur choris.

Versus 9 et 10. «Et dixit Jacob: ''Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti ad më «Revertere in terram tuam, et benedicam tibi» minor sum omni misericordia tua, et omni veritate tua, quam fecisti pro servo tuó'». Pro eo quod nos posuimus, minor sum, aliud nescio quid, quod sensum turbet, in Graecis et Latinis codicibus continetur.

Versus 27 et 28. «Et dixit eï ''Quod nomen tibi?''. Qui ait: ''Jacob''. Dixit autem eï ''Jam non vocabitur Jacob nomen tuum, sed vocabitur nomen tuum Israel: quia invaluisti cum Deo, et cum hominibus valebis''». Josephus in primo Antiquiratum libro, Israel ideo appellatum putat, quod adversum Angelum steterit: quod ego diligenter excutiens, in Hebraeo penitus invenire non potui. Et quid me necesse est opiniones quaerere singulorum, cum etymologiam nominis exponat ipse qui posuit? Non vocabitur, inquit, nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum Quare? Interpretatur Aquilä ὅτι ρξας μετὰ θεοῦ, Symmachus: ὅτι ρξω πρὸς θεόν, Septuaginta et Theodotiö ὅτι ὲνίσχυσας μετὰ θεοῦ. Sarith enim, quod ab Israel vocabulo derivatur, principem sonat. Sensus itaque est: Non vocabitur nomen tuum supplantator, hoc est, Jacob: sed vocabitur nomen tuum princeps cum Deo, hoc est, Israel. Quomodo enim princeps ego sum: sic et tu, qui mecum luctari potuisti, princeps vocaberis. Si autem mecum qui Deus sum, sive Angelus (quoniam plerique varie interpretantur), pugnare potuistï quanto magis cum hominibus, hoc est cum Esau, quem formidare non debes1.

Illud autem, quod in libro Nominum interpretatur Israel, vir videns Deum, sive mens videns Deum, omnium paene sermone detritum, non tam vere, quam violenter mihi interpretatum videtur. Hic enim Israel per litteras scribitur, iod, sin res, aleph, lamed, quod interpretatur princeps Dei, sive directus Dei, hoc est, εύθύτατος θεοῦ. Vir vero videns Deum his litteris scribitur, aleph, iod, sin, ut vir ex tribus litteris scribatur, et dicatur is: videns autem ex tribus, res, aleph, he, et dicatur raa. Porro el ex duabus aleph et lamed: et interpretatur Deus, sive fortis. Quamvis igitur grandis auctoritatis sint, et eloquentiae ipsorum umbra nos opprimat, qui Israel virum, sive mentem videntem Deum transtulerunt: nos magis Scripturae, et Angeli, vel Dei. qui ipsum Israel vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiae saecularis. Illud quoque quod postea sequitur:

Versus 29 et 30. «Et benedixit eum ibi, et vocavit Jacob nomen loci illius «Facies Dei»: vidi enim Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea». In Hebraeo dicitur phanuel, ut sciamus ipsum esse locum, qui in caeteris Scripturae sanctae voluminibus, ita ut in Hebraeo scriptum est, Phanuel legitur in Graeco.

Capitulum XXXIII

Versus 1 et 2. «Et divisit pueros super Liam et super Rachel, et super duas ancillas, et posuit ancillas et filios earum primos: Liam vero et pueros ejus novissimos, et Rachel et Joseph novissimos, et ipse transivit ante eos». Non, ut plerique aestimant, tres turmas fecit, sed duas. Denique ubi nos habemus, divisit, Aquila posuit, ήμίσευσεν, id est, dimidiavit: ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alium Liae, et Rachel, quae liberae erant, cum filiis earum: primasque ire faceret ancillas, secundas liberas: ipse autem ante utrumque gregem, fratrem adoraturus occurreret.

Versus 17. «Et aedificavit ibi Jacob domum, et pecoribus suis aedificavit tabernaculä ideo vocavit nomen loci illius Tabernacula». Ubi nos tabernacula habemus, in Hebraeo legitur sochoth. Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo in parte Scythopoleos, de qua in libro Locorum scripsimus.

Versus 18. «Et venit Jacob Salem civitatem Sichem in terram Chanaan, cum venisset de Mesopotamia Syriae». Error oboritur, quomodo Salem, Sichem civitas appelletur, cum Jerusalem in qua regnavit Melchisedech, Salem ante sit dicta. Aur igitur utraque urbs unius nominis est: quod etiam de pluribus Judaeae locis possumus invenirë ut idem urbis et loci nomen in alia atque alia tribu sit; aut certe istam Salem, quae nunc pro Sichem nominatur, dicimus hic interpretari consummatam, atque perfectam: et illam quae postea Jerusalem dicta est, pacificam nostro sermone transferri. Utrumque enim, accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei, quod claudicantis femur Jacob ibi convaluerit, et sanatum sit: propterea eamdem civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.

Capitulum XXXIV

Versus 20 et 21. «Et venit Emor et Sichem filius ejus ad portam civitatis suae, et locuti sunt ad viros civitatis dicentes, viri isti pacifici nobis sunt». Ubi nunc Septuaginta Interpretes pacificos transtulerunt, Aquila interpretatus est, ἀπηρτισμένους, id est, consummatos atque perfectos, pro quo in Hebraeo legitur salamim. Ex quo perspicuum est, verum esse illud quod supra de Salem diximus.

Versus 25. «Et introgressi sunt civitatem diligenter, et interfecerunt omne masculum». Pro eo quod in Graecis legitur ἀσφαλῶς, id est, diligenter: in Hebraeo scriptum est, bete, id est, audacter et confidenter.

Capitulum XXXV

Versus 6. «Et venir Jacob in Luzam in terram Chanaan, quae est Bethel». Ecce manifestissime comprobatur, Bethel non Ulam-maus, ut supra dictum est, sed Luzam, id est amygdalon, ante vocitatam.

Versus 8. «Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel». Si mortua est nutrix Rebeccae nomine Debbora, ut Septuaginta quoque hic interpretes transtulerunt, et ipsum verbum est Hebraicum meneceth: scire non possumus, quare ibi substantiam posuerint, hic nutricem.

Versus 10. «Et dixit ei Deus, jam non vocabitur nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum: et vocavit nomen ejus Israel». Dudum nequaquam ei ab Angelo nomen imponitur, sed quod imponendum a Deo sit, praedicitur. Quod imponendum a Deo sit, praedicitur. Quod igitur ibi futurum promittitur, hic docetur expletum.

Versus 16. «Et factum est dum appropinquaret Chabratha in terra Chanaan, ut veniret Ephratha, peperit Rachel». Verbum Hebraicum Chabratha, in consequentibus, ubi Jacob loquitur ad Joseph: «Ego autem cum venirem de Mesopotamia Syriae, mortua est mater tua Rachel in terra Chanaan, in via Hippodromi, ut venirem Ephrata» (Gen. XI.VIII); nescio quid volentes, Hippodromum Septuaginta Interpretes transtulerunt: et statim ibi, ubi in Hebraeo dicitur: «Et sepelierunt eam in via Ephrata, haec est Bethleem» (Gen. XXXV, 19), rursum Septuaginta pro Ephrata posuerunt Hippodromum: cum utique si Chabratha Hippodromus est, Ephrata Hippodromus esse non possit. Aquila autem hoc ita transtulit: «Et factum est καθ δὸν τῆς γῆς, id est, in itinere terrae, introiens in Ephrata». Sed melius est si transferatur: «In electo terrae tempore cum introiret Ephratha». Porro vernum tempus significat, cum in florem cuncta rumpuntur, et anni tempus electum est: vel cum transeuntes per viam carpunt, et eligunt e vicinis agris quodcumque ad manus venerit, diversis floribus invitati. Ephrata vero et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Siquidem in frugiferam et in domum panis vertitur: propter eum panem, Qui de caelo descendisse Se dicit (Joan. VI).

Versus 18. «Et factum est cum dimitteret eam anima, siquidem moriebatur: vocavit nomen ejus «Filius doloris mei»; pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin». In Hebraeo similitudo nominis resonat; filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur benoni. Filius vero dextrae, hoc est, virtutis, quod Jacob mutavit, appellatur benjamin. Unde errant qui putant benjamin filium dierum interpretari. Cum enim dextera appelletur jamin, et finiatur in "n« litteram: dies quidem appellantur et ipsi jamin, sed in »m« litteram terminatur.

Versus 21. «Et profectus est Israel: et extendit tabernaculum suum trans turrim Ader». Hunc locum Hebraei esse volunt, ubi postea templum aedificatum est: et turrim Ader, turrim gregis significare, hoc est, congregationis et coetus: quod et Michaeas Propheta testatur, dicens: «Et tu turris gregis nebulosa, filia Sion» (Mich. IV, 8), et caetera; illoque tempore Jacob trans locum, ubi postea templum aedificatum est, habuisse tentoria. Sed si sequamur ordinem viae, pastorum juxta Bethleem locus est, ubi vel Angelorum grex in ortu Domini cecinit: vel Jacob pecora sua pavit, loco nomen imponens: vel quod verius est, quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur.

Versus 27. «Et venit Jacob ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, haec est Chebron». Pro arbee in Septuaginta campum habet: cum Chebron in monte sita sit. Eadem autem civitas dicitur et mambre, ab amico Abrahae ita antiquitus appellata.

Capitulum XXXVI

Versus 4. «Et peperit Ada Esau Eliphaz». Iste est Eliphaz, cujus Scriptura in Job volumine recordatur.

Versus 19. «Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir...». Esau et Edom, et Seir, unius nomen est hominis: et quare varie nuncupetur supra dictum est. Quod autem sequitur:

Versus 20. «...Chorraei habitantis terram», et reliqua. Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit, et exponit, qui ante Esau, in Edom terra principes fuerunt ex genere Chorraeorum, qui in lingua nostra interpretatur «liberi». Legamus diligenter Deuteronomium (II, 21), ubi manifestius scribitur, quomodo venerint filii Esau, et interfecerint Chorraeos, ac terram eorum haereditate possederint.

Versus 22. «Et fuerunt filii Lothan, Chorri et Aemam: et soror Lothan Thamna». Haec est Thamna, de qua supra dictum est. Et Thamna erat concubina Eliphaz filii primogeniti Esau, et ex ipsa natus est Amalech. Idcirco autem Chorraeorum recordatus est, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum acceperat concubinam. Quod autem dicitur «Theman et Cenez et Amalech» et reliquä sciamus postea regionibus Idumaeorum ex his vocabula imposita.

Versus 24. «Ipse est Ana, qui invenit Jamin in deserto, cum pasceret asinos Zebeon patris sui». Multa et varia apud Hebraeos de hoc capitulo disputantur: apud Graecos quippe et nostros super hoc silentium est. Alii putant ajamim maria appellata. Iisdem enim litteris scribuntur maria, quibus et nunc hic sermo descriptus est. Et volunt illum, dum pascit asinos patris sui in deserto, aquarum congregationes reperisse, quae juxta idioma linguae Hebraicae maria nuncupentur: quod scilicet stagnum repererit, cujus rei inventio in eremo difficilis est. Nonnulli putant, aquas calidas juxta Punicae linguae viciniam, quae Hebraeae contermina est, hoc vocabulo signari. Sunt qui arbitrentur onagros ab hoc admissos esse ad asinas: et ipsum istius modi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur qui vocantur jamim. Plerique putant, quod equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Aquila hunc locum ita transtulit: Ipse est Ana, qui invenit σύν τούς ̓ Εμίμ. Et Symmachus similiter τούς ̓ Εμίμ, quae interpretatio pluralem numerum significat. Septuaginta vero, et Theodotion aequaliter transtulerunt dicentes: ton jamim, quod indicat numerum singularem.

Versus 33. «Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra». Hunc quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est. Contra Hebraei asserunt de Nachor eum stirpe generatum, ut jam supra dictum est.

Capitulum XXXVII

Versus 3. «Et Israel dilexit Joseph super omnes filios suos, quia erat filius senectutis: et fecit ei tunicam variam». Pro varia tunica, Aquila interpretatus est tunicam ἀστραγάλειον, id est, tunicam talarem. Symmachus, tunicam manicatam, sive quod ad talos usque descenderet, et manibus artificis mira esset varietate distinctä sive quod haberet manicas: Antiqui enim magis colobiis utebantur.

Versus 28. «Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti aureis». Pro aureis, in Hebraeo, argenteis habet. Neque enim viliore metallo Dominus venundari debuit, quam Joseph.

Versus 36. «Madianaei autem vendiderunt Joseph in Egypto Phutiphar eunucho, Pharaonis archimagiro». In plerisque locis archimagiros, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura commemorat: μαγειρεύειν quippe Graece interpretatur occidere. Venditus est igitur Joseph principi exercitus et bellatorum, non Petephre, ut in Latino scriptum est, sed Phutiphar eunucho. Ubi quaeritur, quomodo postea uxorem habere dicatur. Tradunt Hebraei emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a Domino virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem Hierophantarum in pontificatum Heliopoleos; et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph uxorem acceperit.

Capitulum XXXVIII

Versus 5. «Et adjecit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Selom; haec autem erat in Chazbi, quando peperit eum». Verbum Hebraeum hic pro loci vocabulo positum est, quod Aquila pro re transtulit, dicens: «Et vocavit nomen ejus Selom. Et factum est ut mentiretur in partu postquam genuit Selom». Postquam enim genuit Selom, stetit partus ejus. Chazbi ergo non nomen loci, sed mendacium dicitur. Unde et in alio loco scriptum est: «Mentietur opus olivae», id est, fructum oliva non faciet (Abac. III, 17).

Versus 12. «Et consolatur Judas ascendit ad eos, qui tondebant oves ejus: ipse, et Hiras pastor ejus Odollamites». Pro pastore, amicus legitur. Sed verbum ambiguum est, quia itsdem litteris utrumque nomen scribitur: verum amicus ree, pastor roe legitur.

Versus 14. «Et sedit ad portam Enam, quae est in transitu Thamna». Sermo Hebraicus enaim, transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci; sed est sensus: Sedit in bivio, sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere, quod iter gradiendi capiat.

Versus 26. «Cognovit autem Judas, et dixit: justior est illa, quam ego, eo quod non dedi eam Selom filio meo». In Hebraeo habet, justificata est ex më non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus mali fecerit, nequaquam vagam turpitudinem, sed liberos requirendo.

Versus 29. «Et ecce egressus est frater ejus, et dixit, ut quid divisa est propter te maceria? Et vocavit nomen ejus Phares». Pro maceria, divisionem Aquila et Symmachus transtulerunt, quod Hebraice dicitur, phares. Ab eo igitur, quod diviserit membranulam secundarum, divisionis nomen accepit. Unde et Pharisaei, qui se quasi justos a populo separaverant, divisi appellabantur.

Versus 30. «Post hoc exiit frater ejus, in cujus manu erat coccinum; et vocavit nomen ejus Zara». Hoc nomen interpretatur oriens. Sive igitur, quia primus apparuit, sive quod plurimi justi ex eo nati sunt, ut in libro Paralipomenon (1 Par. II et seqq.) continetur, zara, id est, oriens appellatus est.

Capitulum XL

Versus 1. «Post verba haec, peccavit princeps vinariorum regis Aegypti». Ubi nos posuimus, principem vinariorum, in Hebraeo scriptum habet masec, illud verbum quod in nomine servi Abraham dudum legimus, quem nos possumus more vulgi vocare pincernam. Nec vile putetur officium, cum apud reges barbaros usque hodie maximae dignitatis sit, regi poculum porrexissë Poetae quoque de Catamitho et Jove scriptitent, quod amasium suum huic officio manciparit.

Versus 9 et 10. «Et ecce vitis in conspectu meo, et in vite tres fundi, et ipsa germinans tres fundos». Tria flagella, et tres ramos, sive propagines, Hebraeus sermo significat, quae ab illis vocantur sarigim.

Versus 16. «Et videbar mihi tria canistra chondritorum postare in capite meo». Pro tribus canistris chondritorum, tres cophinos farinae in Hebraeo habet.

Capitulum XLI

Versus 2. «Er ecce de fluvio ascendebant septem boves, speciosae ad videndum, electae carnibus, et pascebantur in achi». Bis in Genesi scriptum est achi, et neque Graecus sermo est, nec Latinus. Sed et Hebraeus ipse corruptus est: dicitur enim in ahu, hoc est, in palude. Sed quia vau littera apud Hebraeos, et iod similes sunt, et tantum magnitudine differunt: pro ahu, achi Septuaginta Interpretes transtulerunt, et secundum consuetudinem suam ad exprimendam duplicem aspirationem, heth Hebraeae litterae, χ Graecam litteram copulaverunt.

Versus 16. «Et respondit Joseph Pharaoni, dicens: Sine Deo non respondebitur salutare Pharaoni». In Hebraeo aliter habet: «Sine me Deus respondebit pacem Pharaoni». Denique Symmachus more suo apertius transtulit: «Non ego, sed Deus respondebit pacem Pharaoni».

Versus 29. «Ecce septem anni venient abundantiae magnae in omni terra Aegypti». Miror quomodo verbum Hebraicum sabee, quod nos supra, abundantiam, sive satietatem, in puteo quem foderunt extremum servi Isaac, interpretati sumus: nunc Septuaginta rectissime transferentes, ibi juramentum interpretati sunt, cum et juramentum, et septem, et satietas, et abundantia, prout locus et ordo flagitaverint, possit intelligi. Sed et in consequentibus ubi-cumque abundantia legitur, in Hebraeo idem verbum scriptum est.

Versus 43. «Et clamavit ante eum praeco, et constituit eum super omnem terram Aegypti». Pro quo Aquila transtulit: «Et clamavit in conspectu ejus adgeniculationem». Symmachus ipsum Hebraicum sermonem interpretans ait: «Et clamavit ante eum Αβρεχ». Unde mihi videtur non tam praeco, sive adgeniculatio, quae in salutando vel adorando Joseph accipi potest, intelligendä quam illud quod Hebraei tradunt, dicentes patrem tenerum, et hoc sermone transferri; ab quippe dicitur pater, rech delicatus sive tenerrimus; significante Scriptura, quod juxta prudentiam quidem pater omnium fuerit: sed juxta aetatem tenerrimus adolescens et puer.

Versus 45. «Et vocavit Pharao nomen Joseph Saphaneth Phanee, et debit ei Aseneth filiam Phutiphar sacerdotis Heliopoleos in uxorem». Licet Hebraice hoc nomen, absconditorum repetorem sonet, tamen quia ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo sermone Aegyptio Saphaneth Phanee, sive ut Septuaginta transferre voluerunt, Ψονθομφανηχ, Salvator mundi, eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberavit. Notandum autem, quod domini quondam et emptoris sui filiam uxorem acceperit, qui ad id locorum pontifex Heliopoleos erat. Neque enim fas absque eunuchis idoli illius esse antistites, ut vera illa Hebraeorum super eo quod ante jam diximus, suspicio comprobetur.

Versus 50 et seqq. «Et Joseph nati sunt duo filii antequam venirent anni famis, quos peperit ei Aseneth filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos. Vocavit autem Joseph nomen primogeniti Manassë quia oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et omnis domus patris mei. Nomen autem secundi vocavit Ephraim, quia crescere me fecit Deus in terra humilitatis meae». Observa propter quaestionem, quae post paululum de Joseph filiis proponenda est, quod ante famis tempus, quo Jacob intravit in Aegyptum, duos tantum Joseph filios habuerit, Manasse et Ephraim. Manasse vocans ab eo, quod sit oblitus laborum suorum: ita enim Hebraice vocatur oblivio. Ephraim, eo quod auxerit eum Deus. Et ex hoc enim vocabulo in linguam nostram transfertur augmentum.

Capitulum XLIII

Versus 11. «Et deferte viro munera, aliquid resinae, et mellis, thymiama et stacten, et terebinthum, et nuces». Sive, ut Aquila et Symmachus transtulerunt, amygdala. Idcirco hoc capitulum posuimus, ut sciamus ubi in nostris codicibus habetur thymiama, in Hebraeo esse necotha, quod Aquila storacem transtulit. Ex quo domus nechota, quae in Isaia (XXXIX, 2) legitur, manifestissime cella thymiamatis, sive ctoracis intelligitur, quod in illa aromata diversa sint condita.

Versus 34. «Et biberunt, et inebriati sunt cum eo». Idioma linguae Hebraeae est, ut ebrietatem pro satietate ponat, sicut ibï «In stillicidiis ejus inebriabitur germinans» (Ps. LXIV, 11), haud dubium, quin terra pluviis irrigata.

Capitulum XLIV

Versus 1 et 2. «Et pone argentum uniuscujusque in ore sacculi, et κόνδυ meum argenteum mitte in sacculum junioris». Pro sacculo, peronem, vel follem, in Hebraeo habet. Pro κόνδυ, id est, poculo, quod etiam in Isaia legimus (LI, 17), Aquila, scyphum, Symmachus phialam transtu-lerunt.

Capitulum XLV

Versus 9 et 10. «Descende ergo ad me, ne steteris, et habitabis in terra Gesen Arabiae». Hic Arabiae additum est: in Hebraeis enim voluminibus non habetur. Unde et error increbuit, quod terra Gesen in Arabia sit. Porro si, ut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur gesem, quod mihi nequaquam placet, terram signat complutam; gesem enim in imbrem vertitur.

Versus 17. «Dixit autem Pharao ad Joseph: «Dic fratribus tuis, hoc facitë onerate vehicula vestra, et ite in terram Chanaan"". Pro vehiculis, quae Septuaginta, et Theodotio, τὰ πορεῖα interpretati sunt, jumenta reliqui transtulerunt.

Versus 21. «Et dedit illis cibaria in via». Verbum seda, quod hic omnes ore consono, ἐπισιτισμός, id est, cibaria, vel sitarcia interpretati sunt, in Psalterio quoque habetur. Ubi enim nostri legunt: «Viduam ejus benedicens denedicam» (Psal. CXXXI, 15), (licet in plerisque codicibus pro vidua, hoc est pro χήρα, nonnulli legant θήραν), in Hebraeo habet seda, id est, «Cibaria ejus benedicens benedicam». Porro θήρα venationem magis potest sonare, quam fruges; tametsi moris sit Aegyptiorum θήραν etiam far vocare, quod nunc corrupte atheran.

Capitulum XLVI

Versus 26 et 27. «Omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum Jacob Aegyptum, et quae exierunt de femoribus ejus, absque mulieribus filiorum Jacob, animae sexaginta sex; filii autem Joseph, qui nati sunt ei in Aegypto, animae novem. Omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, septuaginta quinque». Quod excepto Joseph et filiis ejus sexaginta sex animae, quae egressae sunt de femoribus Jacob, introierunt Aegyptum, nulla dubitatio est. Ita enim, et paulatim per singulos supputatus numerus appro-bat, et in Hebraeis voluminibus invenitur. Hoc autem quod in Septuaginta legimus: «Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in Aegypto animae novem», sciamus in Hebraeo pro novem, esse duas. Ephraim quippe et Manasse, antequam Jacob intraret Aegyptum, et famis tempus ingrueret, nati sunt de Aseneth Putipharis filia in Aegypto. Sed et illud, quod supra legimus: «Facti sunt autem filii Manasse, quos genuit ei concubina Syra, Machir, et Machir genuit Galaad; filii autem Ephraim fratris Manasse, Suthalaam, et Thaam: filii vero Suthalaam Edem» additum est: si quidem id quod postea legimus, quasi per anticipationem factum esse describitur. Neque enim illo tempore, quo ingressus est Jacob Aegyptum, ejus aetatis erant Ephraim et Manasse, ut filios generare potuerint. Ex quo manifestum est, omnes animas, quae ingressae sunt Aegyptum de femoribus Jacob, fuisse septuaginta, dum sexaginta sex postea ingressae sunt, et repererunt in Aegypto tres animas, Joseph scilicet, cum duobus filiis ejus, septuagesimus autem ipse fuerit Jacob.

Hanc rem, ne cui videantur adversum Scripturae auctoritatem loqui, etiam Septuaginta Interpretes in Deuteronomio (X, 22) transtulerunt, quod in septuaginta animabus ingressus sit Jacob in Aegyptum. Si quis igitur nostrae sententiae refragatur, Scripturam inter se contrariam faciet. Ipsi enim Septuaginta Interpretes, qui hic septuaginta quinque animas per πρόληψιν, cum Joseph, et posteris suis Aegyptum ingressas esse dixerunt, in Deuteronomio septuaginta tantum intrasse memorarunt. Quod si e contrario nobis illud opponitur, quomodo in Actibus Apostolorum (VII), in concione Stephani dicatur ad populum, septuaginta quinque animas ingressas esse Aegyptum; facilis excusatio est. Non enim debuit sanctus Lucas, qui ipsius historiae scriptor est, in gentes Actuum Apostolorum volumen emittens, contrarium aliquid scribere adversus eam Scripturam, quae jam fuerat gentibus divulgata. Et utique majoris opinionis illo dumtaxat tempore Septuaginta Interpre-tum habebatur auctoritas, quam Lucae, qui ignotus, et vilis, et non magnae fidei in nationibus [Al. gentibus] ducebatur. Hoc autem generaliter observandum, quod ubicumque sancti Apostoli, aut Apostolici viri loquuntur ad populos, his plerumque testimoniis abutuntur, quae jam fuerant in gentibus divulgatä licet plerique tradant Lucam Evangelistam, ut proselytum Hebraeas litteras ignorasse.

Versus 28. «Judam vero misit ante se ad Joseph, ut occurreret ei ad urbem heroum in terram Ramesse». In Hebraeo nec urbem habet heroum, nec terram Ramesse, sed tantummodo Gesen. Nonnulli Judaeorum asserunt, Gesen nunc Thebaidem vocari. Et id quod postea sequitur: «Dedit eis, ut possiderent Aegypti optimam terram in Ramesse», pagum Arsenoitem sic olim vocatum autumant.

Capitulum XLVII

Versus 31. «Et dixit ei, jura mihi. Et juravit eï et фdoravit Israel contra summitatem virgae ejus». Et in hoc loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph, quod videlicet honorans filium, potestatem ejus adoraverit, cum in Hebraeo multo aliter legatur: «Et adoravit, inquit, Israel ad caput lectuli», quod scilicet, postquam ei juraverat filius securus de petitione, quam rogaverat, adoraverit Deum contra caput lectuli sui. Sanctus quippe, et Deo deditus vir, oppressus senectute, sic habebat lectulum positum, ut ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.

Capitulum XLVIII

Versus 1. «Et nuntiatum est Joseph, Ecce pater tuus aegrotat: et tulit duos filios secum, Manassen et Ephraim». Et ex hoc illud quod supra diximus, demonstratur, quia Joseph ad id locorum duos tantum filios habuerit, Ephraim et Manassen. Si enim post multos annos, moriente Jacob patre suo, duos tantummodo filios duxit ad benedictionem, utique illo tempore, cum filii ejus generare non quiverant, parvuli atque lactentes, in ingressu patris et fratrum, nepotes ex eis habere non potuit.

Versus 2. «Et confortatus Israel, sedit super lectulum». Causa, cur Septuaginta Interpretes idem verbum aliter atque aliter ediderint, nescio; hoc unum audacter dico, quod ipsum verbum metta, quod hic in lectulum transtulerunt, supra ubi diximus, adorasse Jacob, virgam potius, quam lectulum nominaverunt.

Versus 5 et 6. «Et nunc ecce duo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam venirem ad te in Aegypto, mei sunt, Ephraim, et Manasse, quasi Ruben, et quasi Simeon erunt mihi. Quos autem generaveris post haec, tui erunt. In nomine fratrum suorum vocabuntur». Si quis ambigebat, quod septuaginta animae introissent Aegyptum, filiorum Israel, et quod Joseph eo tempore, quo ingressus est Jacob, non novem, sed duos tantum filios habuerint, praesenti capitulo confirmatur. Siquidem ipse Jacob loquitur, duos eum filios habuisse, non novem. Quod autem dicit, Ephraim et Manasse, sicut Ruben et Sumeon erunt mihi, illud significat, sicut Ruben et Simeon duae tribus erunt, et ex suis vocabulis appellabuntur; sic Ephraim et Manasse duae tribus erunt, duosque populos procreabunt, et sic haereditabunt repromissionis terram, sicut et filii mei. Reliqui autem, ait, filii, quos post mortem meam genueris, ostendens necdum illo tempore procreatos, tui erunt.

«In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam». Non, inquit, accipient separatim terram, nec funiculos proprios habebunt, ut reliquae tribus, sed in tribubus Ephraim et Manasse, quasi appendices populi commiscebuntur.

Versus 22. «Et ego dedi tibi Sicimam praecipuam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhaeorum in gladio meo et sagitta». Sicima juxta Graecam et Latinam consuetudinem declinata est. Alioquin Hebraice sichem dicitur, ut Joannes quoque Evangelista testatur (IV, 5): licet vitiose, ut Sichar legatur, error inolevit: et est nunc Neapolis urbs Smaritanorum. Quia igitur sichem lingua Hebraea transfertur in humerum, pulchre allusit ad nomen, dicens: «Et ego dabo tibi humerum unum». Pro praecipuo enim, id est ἐξαίρετον, unum scribitur in Hebraeo.

Quod autem dicit se eam in arcu, et gladio possedissë arcum hic, et gladium, justitiam vocat, per quam meruit peregrinus, et advena, interfecto Sichem, et Emor, de periculo liberari. Timuit enim, ut supra legimus, ne vicina oppida, atque castella ob eversionem foederatae urbis adversum se consurgerent (Gen. XXXIV): et Dominus non dedit eis ut nocerent illi. Vel certe sic intelligendum: Dabo tibi Sicimam, quam emi in fortitudine mea, hoc est in pecunia, quam multo labore multoque sudore acquisivi. Quod autem ait, super fratres tuos, ostendit absque sorte dedisse eam tribui Joseph. Siquidem eodem loco sepultus est Joseph, et mausoleum ejus ibi hodieque cernitur.

Capitulum XLIX

Versus 3 et 4. «Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium filiorum meorum, durus ad ferendum et durus procacitate, et injuria, sicut aqua non ebulias. Ascendisti enim super lectulum patris tui. Tunc violasti stratum, cum ascendisti». In Hebraeo scriptum est: «Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et capitulum in liberis meis. Major ad portandum, et major robore. Effusus es sicut aqua, ne adjicias. Ascendisti enim cubile patris tui, et contaminasti stratum in ascensu». Est autem sensus hic: «Tu es primogenitus meus, major in liberis, et debebas juxta ordinem nativitatis tuae, haereditatem, quae primogenitis jure debebatur, et sacerdotium accipere et regnum: hoc quippe in portando onere et praevalido robore demonstratur. Verum quia peccasti, et quasi aqua, quae vasculo non tenetur, voluptatis impetu effusus es, idcirco praecipio tibi, ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero, poenam peccati luens, quod primogeniti ordinem perdidisti».

Versus 5 et 6. «Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suaë in consilium eorum non veniat anima meä et in congregatione eorum non aemuletur jecur meum, quia in furore suo interfecerunt homines, et in desiderio suo subnervaverunt taurum». Necessitate compellimur juxta propositum operis longius ea repetere, quae ab Hebraica veritate discordant. Legitur enim ibï «Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis arma eorum. In arcanum eorum, ne intret anima mea, et in conventu eorum ne desoletur gloria mea, quia in furore suo interfecerunt virum, et in libidine sua suffoderunt murum» (Gen. XXXIV). Significat autem non sui consilii fuisse, quod Sichem et Emor foederatos viros interfecerint, contraque jus pacis et amicitiarum sanguinem fuderint innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate rapti, muros hospitae urbis everterint. Unde sequitur et dicit:

Versus 7. «Maledictus furor eorum, quia procax; et ira eorum, quia durä dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel». Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris, paucas urbes ad habitandum habuit. De Simeon vero in libro Jesu scriptum est (Josue XIX), quod et ipse proprium funiculum non fuerit consecutus, sed de tribu Juda quiddam acceperit. In Paralipomenon (I, 4) autem libris manifestius scribitur, quod, cum multiplicatus fuisset, et non haberet possessionis locum, exierit in desertum. Quidam prophetice interfectos homines, Apostolos, et subnervatum taurum a Pharisaeis, Christum interpretantur.

Versus 8. «Juda, te laudabunt fratres tui». Quia Juda, confessio, sive laus interpretatur, consequenter scribitur: «Juda, tibi confitebuntur fratres tuï vel, te laudabunt fratres tui».

Versus 9. «Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, ex germine, fili mi, ascendisti, procumbens ut leo, et quasi catulus leonis. Quis suscitabit eum?». Licet de Christo grande mysterium sit, tamen juxta litteram prophetatur, quod reges ex Juda per David stirpem generentur, et quod adorent eum omnes tribus. Non enim ait, filii matris tuae, sed filii patris tui. Et quod sequitur, ex germine, fili mi, in Hebraeo habet, de captivitate, fili mi, ascendisti; ut ostenderet eum captivos populos esse ducturum: et juxta intelligentiam sacratiorem, ascendisse in altum, et captivam duxisse captivitatem (Ps. LXVII). Sive quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem signat.

Versus 11. «Alligans ad vitem pullum suum, et funiculo pullum asinae». In Hebraeo ita habet: «Alligans ad vitem pullum suum, et in Sorec, fili mi, asinam suam», quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Jesus, hoc est, gentilem populum, vineae Apostolorum, qui ex Judaeis sunt, copulaverit. Et ad Sorec, id est, electam vitem, alligaverit asinam, cui supersedit, Ecclesiam ex nationibus congregatam. Quod autem dicit, fili mi, ἀποστροφήν ad ipsum Judam facit, quod Christus haec sit universa facturus. Sed et hoc sciendum, quod ubi nos legimus: «Alligans ad vitem pullum suum», pro pullo in Hebraeo possit legi, urbem suam, juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia demonstrata, de qua alibi scriptum est: «Non potest civitas abscondi supra montem posita» (Matth. V, 14). Et «Fluminis impetus laetificat civitatem Dei» (Ps. XLV, 5).

Versus 14 et 15. «Issachar bonum desideravit, requiescens inter medios cleros, et videns requiem, quia bona est, et terram, quia pinguis: supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola». In Hebraeo ita scriptum est: «Issachar asinus osseus, recumbens inter terminos, et videns requiem, quia bona est, et terram, quia pulchra est: inclinavit humerum suum ad portandum, et factus est in tributum serviens». Quia supra de Zabulon dixerat, quod maris magni esset littora possessurus, Sidonem quoque et reliquas Phoenicis urbes contingeret; nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Issachar, quia juxta Nephthalim, pulcherrimam in Galilaea regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem osseum vocat, et humerum ad portandum deditum, quia in labore terrae, et vehendis ad mare oneribus, quae in suis finibus nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei, per metaphoram significari, quod Scripturas sanctas die ac nocte meditans, studium suum dederit ad laborandum, et ideo ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes.

Versus 16 et seqq. «Dan judicabit populum suum, sicut unum de sceptris Israel. Fiat Dan coluber in via, regulus in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retrorsum». Samson judex in Israel, de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit: Nunc videns in spiritu comam nutrire Samson Nazaraeum tuum, caesisque hostibus triumphare; quod in similitudinem colubri regulique obsidentis vias, nullum per terram Israel transire permittat: sed etiam si quis temerarius, virtute sua, quasi equi velocitate confisus, eam voluerit praedonis more populari, effugere non valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur. Videns ergo tam fortem Nazaraeum tuum, quod et ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos, putavi, O Deus, ipsum esse Christum Filium tuum; verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum captivus ductus est Israel, alius mihi Salvator mundi, et mei generis praestolandus est, Ut veniat cui repositum est et ipse erit exspectatio gentium.

Versus 19. «Gad latrunculus latrocinabitur eum, et ipse latrocinabitur plantam». Juxta Hebraeum interpretati sumus. Sed ubi nos latrunculum posuimus, ibi scriptum est gedud, ut ad gad nomen alluderet, qui significantius εζωνος, id est, accinctus, sive expeditus exprimi potest. Totum autem illud est, quod Ruben, et dimidiam tribum Manasse, ad filios, quos trans Jordanem in possessionem dimiserat, post quatuordecim annos revertens, proelium adversum eos gentium vicinarum grande repererit, et victis hostibus, fortiter dimicarit. Lege librum Jesu Nave (Josue XIII), et Paralipomenon (I, V).

Non ignoro plura in benedictionibus patriarcharum esse mysteria, sed ad praesens opusculum non pertinet.

Versus 21. «Nephthalim virgultum resolutum, dans in generatione pulchritudinem». In Hebraeo ita scriptum est: «Nephthalim ager irriguus, dans eloquia pulchritudinis», significans, quod aquae calidae in ipsa nascantur tribü sive quod super lacum Genesareth, fluento Jordanis irrigua sit. Hebraei autem voluni, propter Tiberiadem, quae Legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum, et eloquia pulchritudinis prophetari. Porro ubi nos agrum irriguum, et Septuaginta στέλεχος ἀνειμένον, id est virgultum resolutum posuerunt, in Hebraeo legitur ajala sluaa, quod potest et cervus emissus transferri, propter temporaneas fruges, velocitatem terrae uberioris ostendens. Sed melius, si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus, quod ibi vel maxime docuerit, ut in Evangelio quoque scriptum est.

Versus 22 et seqq. «Filius auctus Joseph, filius auctus super fontem; filiae gradu composito incedentes super murum. Et exacerbaverunt eum, et contenderunt, et irascebantur adversus eum, habentes sagittas. Sedit in forti arcus ejus, et dirupta sunt vincula manuum ejus, a manibus Fortis Jacob, inde pascetur lapis Israel a Deo patris tui» et reliqua. Quia Septuaginta Inter-pretes in plerisque dissentiunt, pro interpretatione eorum, ut in Hebraeo habetur, expressimus. Et est sensus capitulï O Joseph, qui ideo sic vocaris, quia adauxit te mihi Deus, sive quia inter fratres tuos major futurus es (fortissima siquidem fuit tribus Ephraim, ut in Regnorum et Paralipomenon libris legimus); O, inquam, fili mi Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris, et turribus, ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectet, inviderunt tibi, et te ad iracundiam provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas, et zeli jaculis vulnerati. Verum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est propugnator: et vincula tua, quibus te fratres ligaverunt, ab Ipso soluta sunt, et dirupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim, fortis, et stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem tribubus Israel.

Versus 27. «Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam». Quam de Paulo apostolo manifestissima prophetia sit, omnibus patet, quod in adolescentia persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit, tamen in Hebraeo sic legitur: Benjamin lupus rapas, sive capiens, in matutino comedet praedam, et ad vesperam dividet spolia. Quod ita Hebraei edisserunt: Altare, in quo immolabantur hostiae, et victimarum sanguis ad basem illius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit. Hoc, inquiunt, ergo significat, quod sacerdotes mane immolant hostias, et ad vesperam dividunt ea, quae sibi a populo ex Lege collata sunt, lupum sanguinarium, lupum voracem super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum divisionem super sacerdotibus, qui servientes altari, vivunt de altari.

Телеграм канал
с цитатами святых

С определенной периодичностью выдает цитату святого отца

Перейти в телеграм канал

Телеграм бот
с цитатами святых

Выдает случайную цитату святого отца по запросу

Перейти в телеграм бот

©АНО «Доброе дело»

Яндекс.Метрика